None
Datierung: 1038-1048
Notificetur successoribus nostris, quia Nivelo et Gaufredus Rufus, atque Guarnerius, Oculi canis filius, calumniabantur illa, quae nostri burgenses de Campo Marcio in aqua Lethi fecerant incrementa, sed talis inde fit concordia, quoniam idem ipsi qui antea calumniam hanc faciebant, nunc quantum factum habetur consentiunt, eo tenore ut nullum ulterius haec incrementa quae ita consentiuntur augmentum capere videantur; quia vero huic conventioni Nevelo assensum praebuit, X. denariorum solidos habuit. Eiusdem autem conventionis testes, qui quando facta est affuerunt subter notavimus, Nevelonem, Godiscalcum, Guarnerium Oculi canis, Gaufridum Rufum, Rainaldum maiorem, Galterium Goriardum, Richardum maiorem, Hildebertum, Rainaldum maiorem.