None
Datierung: 1077-1084
Nosse debent et praesentes et futuri, dedisse nos Vitali presbitero in vita sua, medietatem usus fructuum rerum nostrarum, quas habemus apud Capellam Guillelmi, scilicet medietatem ipsius ecclesiae, molendini, terrarum, decimae, terragii, tali pacto ut ipse de medietate sua construat ecclesiam, et emat quae necessaria sunt ecclesiae. Et ipse donationem fecit Sancto Martino et monachis eius de omnibus rebus suis post obitum suum, tali convenientia, ut si interim velit fieri monachus, recipiatur; ita tamen ut prius, acquietet nobis res suas ab omni calumnia, quam recipiatur. Haec convenientia facta est in capitulo Maioris Monasterii, testibus istis: Galterio cellarario, Galterio, filio Galcherii, Gausberto coquo, Durando mariscalco, Hildemaro sanguinatore.