Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Notitia de calumnia Ernaldi de Balgentiaco quam immisit in medietatem ecclesiae de Doniolio.

Post decessum Herlebaldi de Doniolio et Odonis fratris sui, calumniatus est nobis Ernaldus de Balgenciaco, de parte coniugis suae, Osilidis nomine, quae fuerat soror supradictorum fratrum, medietatem ecclesiae sitae ante Doniolium, quam dederat nobis Herbaldus, concedente Odone fratre suo. Calumniatus est nobis quoque terram quandam, quae est prope eandem ecclesiam, terram scilicet Dominicam praefati Odonis, quam dederat nobis idem Odo moriens, pro eo quod induimus eum vestibus monachi ad finem suum. Cumque de hoc iam saepius nos inquietasset, tandem recognoscens tortum se habere, guerpivit illam calumniam non tam pro mercede temporali, quam pro aeterna, et auctorisavit Deo et Sancto Martino ipse et uxor sua, Osilis nomine, et filiae eorum, Milensendis et Aremburgis, Agathes, Hazuisa, Frodelina, donum quod fecerant nobis Herlebaldus et Odo. Auctorizavit hoc quoque Guido cognomento Apostolus et uxor eius, quae erat neptis Herlebaldi et Odonis. Horum omnium auctoramentum viderunt et audierunt quorum nomina subscripta sunt: Ivo de lslers, Tetbaldus, homo Ivonis, Odo Barillus, Herbertus de Bosco, Ingelgerius, Hugo filius Ingonis, Hugo filius Alguennae, Drogo filius lngelbaldi, Galterius presbiter, Fulco capellanus de eadem ecclesia. De nostris: Odo coquus, Arnulfus Marmions, Ulricus monachus, Galterius Gastinellus. De monachis: Odo prior, Herbertus monachus.