Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Notitia de medietate ecclesiae de Doniolio.

Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri, Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, Herlebaldum de Doniolo, ad mortem vulneratum, devenisse monachum nostrum atque donasse Sancto Martino et nobis sub regimine nunc agentibus domni abbatis Alberti, anno ab incarnatione Domini M LXIIII, dimidiam ecclesiam de eodem castro vel quicquid in ea dominii habebat, ita ut quamvis alii ex illa sint fevati, noster sit tamen totus in eadem ecclesia senioratus, sicut erat Herlebaldi, nostrae, sint etiam reliquiae, nostri et libri. Annuit huic donationi Odo, frater ipsius Herlebaldi, adeo ut monachum nostrum nomine Hademarum, qui vice omnium nostrorum presens suscipiebat hoc donum, gratia reservandae nobis a se super hac re fidei oscularetur, pollicens insuper illum nostrum in ecclesia senioratum, si quando necesse foret, sese semper rationabiliter probaturum. Post haec idem Odo abiit et eidem monacho ecclesiam ipsam per cordam signi tradidit, monachusque suscipiens cordam traxit, et signum insonuit, quod parrechia omnis audivit et vidit: Testes tamen nominatim super hoc annotabimus inferius aliquantos. Odo autem ipse pro eo quod ita dono fratris annuit, unum a nobis pellitionem grisum accepit; qui tamen abstulit postea nobis partem, quae nos contingebat de foro, quod apud eandem ecclesiam agitur, ad festum sancti Georgii; sed pro hoc quoque LX. solidos accipiens, quod abstulerat, reddidit in perpetuum deinceps habendum, iam distincte testes horum assignemus omnium pro tempore scilicet locoque gestorum. Quando primo Herbaldus donavit et Odo annuens auctorizavit, affuerunt isti: Walterius de Montiniaco, Christoforus, filius Manasse, Warnerius, servus Sancti Martini, Odo cellararius, Walbertus, familiaris noster. Quando ecclesiam monacho tradidit Odo, inter alios innumeros isti: Fulco presbiter, Archembaldus maior, Gaufredus, filius eius, Hainricus, famulus monachorum, Hubertus, miles de Meidrevi, Alcherius de Pesosto, Odo Barrillus, Hugo, filius lngonis, Hugo, filius Algani, Ranaldus Brisardus, frater Herlebaldi bastardus, Drogo, filius Engenaldi, Archembaldus Foliolus. Quando partem ex foro quam abstulerat reddidit Odo, hii: Rainaldus Brisardus, Odo Barrillus, Bernardus de Villa Abonis, Herbertus de Bosco, Gislebertus, filius Guarini Rabiardi, Godiscalcus serviens, Raherius, scutarius Odonis, Christoforus, filius Manasse, Drogo, filius Engenaldi. Postea vulneratus est Odo, frater Herlebaldi, ad mortem, et mandavit ad se domnum Herbertum et domnum Hugonem monachos nostros, petens dari sibi vestes monachi. Et datus est ei monachilis habitus. Ipse vero dedit nobis terram suam dominicam prope ecclesiam quam dedit nobis Helebaldus frater eius, eo auctorizante, scilicet terram unius corrucae, quae iungitur de una parte terrae nostrae de Seonvilla, de altera parte dividit eam chiminus, qui tendit de Doniolio ad Buslou, de alia parte dividit eam chiminus de Molino vetulo, et est idem chiminus in fusum de eadem terra. Huius rei testes sunt: Rainaldus Brisardus, frater Odonis Bastardus, Hubertus de Bosco, Rotbertus, filius Balduini, Drogo, filius Ingenaldi, Odo Barillus, Hugo, filius Alguennae, Hugo, nepos eius, Fulco presbiter.