Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
De auctoramento Guanilonis de decima el sepultura ecclesiae Sancti Ylarii.

Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri, Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, Guanilonem clericum de Montiniaco post primam et secundam auctorisationem, quarum unam in vita Guanilonis thesaurarii, avunculi sui, de ecclesia Sancti Ylarii et rebus ipsius, alteram vero post mortem eius de vindragio eiusdem ecclesiae et capellania de Montiniaco fecerat, hanc terciam rursus fecisse. Post paucos annos quam ipse vita excesserat, Genzone monacho administrante res ecclesiae ipsius, ceperat idem Guanilo calumniari nobis decimam et sepulturam et caetera, quae cum eadem ecclesia ab eo donata fuerant. De cuius etiam ecclesiae vindragio, cum antea nobis calumniam iniecisset, illudque tamen sicut dictum est et capellaniam simul ecclesiae de Montiniaco pro anima sua, accepto aliquantulum pretii auctorizasset. Haec restabant super quibus auctoritas eius extorqueri non poterat, verum tamen de his etiam concordia invicem habita. Ad hoc tandem, agente predicto monacho nostro, adductus est ut equum precii L. solidorum ab eo acciperet et decimam et sepulturam saepedictae ecclesiae caeteraque simul, quae cum ea avunculus eius donaverat Sancto Martino et nobis in perpetuum auctorizaret, testibus istis qui interfuere: Gausbertus, camberlencus eius, Nodellus, venator eius, Petrus filius Gradulfi, Bernardus, homo eius, Nivelo, filius Guarini Sine Barba, Guarinus, senescalcus Rodulfi comitis, Ermenulfus, homo thesaurarii, Gandelbertus, frater eius, Girardus, filius lsembardi Daduini, Rotbertus Chinonet, Fulcherius gener Girberti, Rainaldus maior, Guarinus maior, Bernardus presbiter de Langi, Vitalis clericus, Herveus monachus, quondam vicecomes.