None
Datierung: 1051-1060
Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri, Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, Guanilonem, clericum de Montiniaco post illam priorem auctorizationem, quam in vita Guanilonis thesaurarii avunculi sui, de ecclesia Sancti Ylarii Sancto Martino et nobis fecerat, hanc rursus post mortem eius fecisse. Post paucos annos, quam ipse vita excesserat, Genzone monacho nostro administrante res ecclesiae ipsius, ceperat idem Guanilo fevum presbiterale quod vindragium vocant nobis calumniari, dicens illud non se auctorisasse cum caeteris rebus, quas ille Sancto Martino et nobis donaverat. De qua re concordia invicem habita. Ad hoc tandem, agente predicto monacho nostro, adductus est ut XX. solidos de rebus nostris, ab eodem monacho acciperet et vindragium illud et capellaniam simul ecclesiae de Montiniaco, tali pacto nobis perpetuo auctorizaret, ut nunquam in ea presbiter, nisi per nostrum monachum, qui pro tempore apud Sanctum Ylarium rebus nostris praeerit, mitteretur. Cuius rei testes existunt qui interfuere isti: Gausbertus Caberlencus, Nodellus venator eius, Bernardus mariscalcus eius, Petrus, filius Gradulfi, Galterius de Villa Malor, Isembardus Dadoinus, Gradulfus, filius eius, Nivelo, filius Garini Sine Barba, Rotbertus Parvus, lngelbaldus Galdicus, Gandelbertus, filius Adraldi, Genzo monachus, Ademarus monachus, Guarinus, maior de Sancto Ylario, Rainaldus maior, Girbertus, maior de Matre Semitae, Herveus talamerarius, Gislebertus bocherius, Vitalis bocherius, Fulcherius, famulus Sancti Martini, Bernardus presbiter, Milo presbiter, Vitalis clericus, Hubertus Loerius, Ermenulfus, frater Gandelberti, Herveus monachus, quondam vicecomes.