None
Datierung: 1042-1044
Quoniam fidelis omnis alteram post istam non dubitat esse vitam et post mortem vel tormenta vel gloriam, malos vel bonos, pro suis meritis singulos praemia nacturos, nemo se temporalibus penitus dare debet, sed quae possit in futuro invenire, in presenti saeculo praevidere et ea praemittere vivus, quae valeat recipere defunctus. Quibus igitur terrenas opes largitus est Deus, largiantur ex eis et ipsi pauperibusque, ut et peccata quae propter eas congerendas admiserunt, redimant, et insuper mercedem sibi perennem conquirant. Proinde ego Guanilo, thesaurarius Sancti Martini, concedo fratribus qui in Maiori Monasterio Deo et Sancto Martino deserviunt, ecclesiam quandam iuxta Montiniacum castrum meum sitam, in honore sancti Ylarii constructam, cum decima, offerenda et sepultura, et quicquid pertinet ad illam. Addo etiam, de alodo quod ad ipsam pertinet ecclesiam, terram ad duodecim carrucas sufficientem et aquam nomine Heram. Ad praesens autem in mea videlicet vita, medietatem omnimodae redhibitionis mihi retineo, medietatem alteram Sancto possidente Martino et post decessum meum omnia pariter quiete et libere possessuro, ea convenientia ut, neque ego neque aliquis meorum, ullam ex hac die in ecclesia illa vel terra habemus dominationem vel consuetudinem; in tantum ut nec illius partis quam mihi retinui aliquid, vel per me, vel per meum hominem, accipiam,sed potestate monachorum sit, ut ipsi et suam sibi partem retineant et meam michi reddant. Unum quoque servum nomine Guarinum, in eadem terra manentem eis tribuo, et de meo iure in eorum dominium transfero. Hoc autem facio pro anima Raherii de Montiniaco et Hugonis filii eius, mea quoque anima, parentumque meorum. Quod donum ut firmius esset, maioremque auctoritatem obtineret, dominus meus Rex Francorum, Henricus nomine, hoc annuit et Tetbaldus comes nec non et comes Gaufredus, quos, pro eo quod hoc auctorisaverunt et cartam hanc firmaverunt, elemosinae participes facio, et ut fieri mereantur exoro. Illi quoque, qui de mea parentela superstites sunt libenter assensi sunt, videlicet Nihardus de Monte Aureo, nepos meus, sed et alius nepos meus, Guanilo nomine, filius Gauscelini, nec non et alii duo nepotes mei Cleophas et Guanilo, filii Malranni de Noiastro Castro, cum sorore ipsorum, nomine Hersindi, uxore Adelardi Barduni.
Henricus rex hoc praeceptum firmavit coram bis testibus:
Guidone comite Suessionis, Hugone vicecomite Milidunensi, Guascelino de Calniaco, Widone de Petraforti, Hugone filio Milonis de Monte Lehirico, Utbaldo, milite de Monte Morentiaco, Guillelmo de Guinetis castro, Hugone pincerna regis, Guiscelino capellano.
Signum Henrici regis.
S. Tetbaldi comitis. S. Ivonis de Curbavilla. S. Anseoldi de Firmitate. S. Rodulfi, filii Ivonis de Curbavilla. S. Buchardi, filii Hugonis de Insula. S. Hugonis, vicedomini de Carnoto. S. Engenulfi de Provinis. S. Ivonis, filii Ivonis, comitis de Bello Monte. S. Hervei Corvesini.
Signum Guanilonis thesaurarii. S. Fulcherii filii Nivelonis. S. Gradulfi de Villena. S. Guarnerii Oculi Canis. S. Simonis filii Alberici. S. Fulcardi de Arrou. S. Odonis de Fonte. S. Gualterii, filii Gradulfi Bastardi. S. Galterii, filii Arnulfi de Vado. S. Gualterii, filli Hugonis. S. Huberti servientis. S. Morandi famuli. S. Gaufredi famuli. S. Johannis conversi. S. Girberti maioris. S. Fulcradi. S. Rodulfi monachi. S. Gauterii monachi. S. Fulcherii monachi.
S. Rainaldi de Spieriis. S. Adeladis, uxoris eius. S. Ebrardi, filii eius. S. Raherii, filii eius.
Testes auctoramenti Adeladis sunt hii: Theodelinus, filius Airardi, Ascelinus, Hamelinus Bigotus, Frodelinus, filius Tedmari, Gualterius de castro Buslo, Guerricus, filius eius, Gaufredus, frater eius, Odo filius Gundreae, Rotlandus de Coldrei, Telaldus de Orgeria, Odo Hureldus, Bernardus filius Alberti, Otbertus, canonicus Sanctae Mariae, Genzo monachus.
S. Huberti Mordentis. S. Rensuisae, uxoris eius. S. Raherii, filii eiusdem Rensuisae. S. Nazariae. S. Avelinae. S. Marcelinae. S. Hersendis, filiarum utrorumque.