Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Emptio unius molendini de Bernardo presbitero.

Notum fiat posteritati nostrae, quia presbiter quidam de Rodone, Bernardus nomine, vendidit Sancto Martino Maioris Monasterii molendinum unum in Irone positum, cum arpenni prati, quod eidem molendino coniungitur. Precium autem quod inde sumpsit triginta denariorum sunt solidi; de cuius videlicet molendini venditionibus, Raherius Tineosus habuit XXX. denarios, quos etiam Hildegarius prepositus eius et Otgerius faber receperunt. Huius vero venditionis fideiussores, qui nos ab omni inquietudine calumniae, si forte surrexerit, liberos faciant ac quietos sunt isti: Constantius de Belmonte, Adelelmus de Villario Andulfi, Bernardus Malaparola, Rodulfus sororgius eius, et Hildegarius praepositus Raherii. Census autem huius molendini, qui octo constat denariis missa sancti Aviti reddendus est ministro terrae. Et ut haec emptio pleniorem habere videatur firmitatem, idem Raherius et Guido avunculus eius auctorisaverunt eam. Nomina vero testium qui ad hanc conventionem audiendam et videndam venientes affuerunt, subter notare curavimus. Rodulfum et Aimericum monachos, quibus haec facta est venundatio, Raherium Tineosum, Fulcherium maiorem, Guidonem, Ratfridum, Girbertum.