None
Datierung: 1050-1064
Notum fieri volumus successoribus nostris, quomodo Otgerius faber unum, quod in aqua lronis habebat, molendinum, Sancto Martino Maioris Monasterii vendidit. Precium vero quod inde sumpsit denariorum sunt L. solidi, quos utique domnus Rodulfus et domnus Aimericus monachi prebuerunt. Cuius videlicet molendini venditiones, quae quot solidi tot etiam denarii scilicet L. fuerunt, Ascelinus Sancti Martini servus atque Guillelmus Roscelini filius, recipientes habuerunt. Census autem ipsius sex existens denariis missa sancti Aviti instituitur annuatim reddendus. Fideiussores vero huius molendini, quorum manibus calumniae si forte surrexerit inquietudo comprimatur , Girardus eiusdem Otgerii nepos, Arnulfus quoque ac Fulcherius et Odelinus extiterunt. Testium etiam nomina, qui conventioni huic affuerunt subter notavimus, Ainsbertum Sancti Martini servum, Gaufridum Grimaldi filium, Fulcherium de Matre semitae, Girbertum, Arnulfum, Ratfridum, Heldradum Tres fratres.