None
Datierung: 1015-1020
Notitia rei gestae qualiter conventum est inter domnum abbatem Ebrardum, Vitalemque priorem, caeteraque congregatione beati Martini Maioris Monasterii et Guarino, preposito Dunensi. Venit enim idem Guarinus ante praesentiam eiusdem domni abbatis conventumque fratrum, postulans ut ex alodo Chamartio, in pago Dunensi sito, super fluvium Liddum, ei ad construendum et aedificandum concederemus XL. arpennos terrae, nostra auctoritate. Cuius petitioni assensum prebentes, concessimus ei eandem terram diebus quibus advixerit possidendam, et inmeliorandam, et cum ipsa inmelioratione in dominio beati Martini et fratrum post suum decessum revocandam. Ita ut nullus ex parentibus eius, nec filii nec filiae neque uxor, nec potens persona, in supradicta terra audeat calumniam inferre. Quod si fecerit, offensum se sciat creatori omnium et multipIicium maledictionum vinculis irretitum. Terminatur autem ipsa terra una parte Brauciola, quam de nobis tenere videtur idem Guarinus in beneficio, et de duabus partibus terra, quam tenere videntur de nobis Gisbaldus et Herveus; quarta vero parte, terra eiusdem potestatis. Ea scilicet ratione ut omni anno, ad missam sancti Johannis baptistae, studeat solvere censum solidos III. et III. denarios et ei amplius non requiratur. Quod si neglexerit, liceat illi emendare. Ut autem haec cartula a nobis certius credatur esse facta, in fratrum capitulo, sive conventu nostro omnes manu tangentes firmavimus. S. domni abbatis Ebrardi, S. Vitalis prioris, S. Arnulfi, S. Rotberti, S. Johannis, S. Frederici, S. Dominici, S. Rodulfi. S. Ingeboldi, S. Archenberti, S. Guamerii. Odo indignus manu propria scripsit, regnante Rotberto rege.