Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Notitia de Ascelino Ohelmi filio.

Quia Ohelmus, pater Ascelini, adversus suos dominos, videlicet abbatem Sancti Martini et alios monachos, insidiosus ac rebellis semper extiterit, filiusque Ascelinus nil a pessimis patris moribus recesserit, ideo visum est nobis utile sic notatis convenientiis alligare, ut quicquid de reliquo in suos dominos machinari voluerit, his convictus teneatur. Timemus enim ne cum hinc retro in nos duris ac importunis moribus extiterit, nunc maxime per parentes et amicos eius uxoris quam ad presens accipere deliberat, vires duritiae suae excrescant et peior deveniat. Quapropter quicquid de convenientiis quae in praesenti carta subter notatae sunt transgressus fuerit, aut si quid forte aliud nobis deliquerit, denominati fideiussores emendent, id est: Adimarus, Raimbaldus, Andreas, Otgerius, Vitalis, Guillelmus, Rainerius, Rainfredus, Lambertus, Bernardus, Gauslinus. Si quid ergo parentes feminae Ascelini in Sancti Martini monachos deliquerint, ipso exortante ac stimulante vel consentiente, ab ipso requiratur. Si vero femina Ascelini libera, cum filiis vel filiabus esse voluerit, nullam partem ex his quae iuris sui sunt, tam in terris quam vineis vel rebus mobilibus sive aedificiis reclamet. Si autem aliquis eorum filius aut filia, quae sui patris iuris sunt habere voluerit, remaneat servus sicut pater eius cum matre et reliquis fratribus, aut sororibus; non enim unum sine aliis aut patri succedere, aut liberum esse permittimus. Volumus etiam, pro beneficio quod de Sancto Martino tenet, ne sicut hactenus fuit negligens existat, sed ubi ab abbate aut monacho ibi praeposito summonitus fuerit, paratus de servitio in quantum poterit fideliter inveniatur; et nulli saecularium adiungat se qui eum contra monachos teneat, vel superbire faciat. Monachos vero, vel caeteros Sancti Martini homines nullo malo ingenio circumveniat vel decipiat, aut apud potentiores accuset. Deinde ex his omnibus, quae in terra Sancti Martini possidet, vel vendat aut destruat, ut pro his, sub alterius potestate, sibi aut filiis suis, aliud aliquid emat aut edificet, per quod illa deserta aut neglecta remaneant. De furnili quoque, notum fieri volumus, quod post mortem ipsius in ius Sancti Martini proprium transeat, etiam si reliqua quae ipsius Ascelini sunt filii eius servi facti cum matre sua possideant. Nam sicut iam dictum est, si libera mulier cum prole esse voluerit, nichil penitus quae coniugis ipsius fuerit auferre licebit, preter dotem qui tribus arpennis vinearum constat. Plus enim de terra Sancti Martini in dote scribi non permittimus.