None
Datierung: Feb. 1069
Notum sit fratribus nostris, Maioris scilicet Monasterii monachis, quod Rotbertus de Villenolio, gener Lancelini, immisit nobis calumniam de rebus Ohelmi servi nostri de Chamartio. Cui cum diceremus iniustam esse eius calumniam, quia pater suus et avus et proavus eadem res nobis concesserant et auctorisaverant, et de auctoramento patris eius testes haberemus, de hominibus, ipsius scilicet Godefredum Spatai et Alcherium prepositum, qui coram ipso Rotberto dicebant se vidisse quod pater eius nobis auctorisaverat illas res solutas et quietas in perpetuum; respondebat ille se non concensisse auctoramento patris sui, cum iam de honore patris donum haberet. Cum ergo Rotbertus iste pro illis rebus nobis molestus esse coepisset, dedimus eis IIII. libras denariorum et dimisit calumniam illam, et res supradictas auctorisavit nobis solutas et quietas in perpetuum. Actum est hoc per manum Odonis tunc temporis prioris nostri apud Balgentiacum, in turre ipsius castri, anno incarnationis Domini MLXoVIIIIo; mense februario; sub testimonio multorum quorum nomina hic subter scripta sunt: Lancelinus de Balgentiaco, Rodulfus filius eius, Odo Parvus, Rainaldus Sororgius Rotberti , Ernaldus de Balgentiaco , Godefredus de Spatai, Alehemis prepositus, Odo de Dongiolo, Guimerius de Firmitate, Gaufredus de Chaurcis. De familia nostra: Johannes conversus, Durandus Calvus, Erfredus de Chamartio, lsembardus de Erblanivilla et alii plures fuerunt et viderunt. Inde reversus in domum suam Rotbertus ad Firmitatem Nerberti cum Odone monacho nostro, preposito obedientiae de Chamartio, fecit hoc ipsum auctorisare uxorem suam, Agnes nomine et fratrem suum Willelmum, qui pro hoc habuit XIIcim denarios et sorores suas quarum Adierna habuit pro hoc X. solidos, Elisabeth XII. denarios, Gila totidem, Maientia totidem. Huic auctoramento Willelmi et sororum suarum affuerunt isti testes: Fulchodius filius Gaufredi prepositi, Giraldus Cantus, qui recepit IIII libras, quas dedimus Rotberto, Richardus Insanus, Hadebrannus filius eius, Richardus filius Teduini, Burchardus de Firmitate, Hugo armiger Rotberti, Vitalis de Vindosmio, Odo monachus, Huefredus famulus eius.