None
Datierung: 1060-1064
Fugax rerum gestarum memoria litterarum vinculis est alliganda, quae et praesentibus vel oblita in memoriam revocent, vel ignorata notificent et futuris antiqua renovent, et preterita representent. Notum igitur fiat et fidelibus universis et maxime successoribus nostris, quod Odo comes et mater eius Berta regina dederunt Sancto Martino et monachis Maioris Monasterii quendam servum suum, nomine Ohelmum, qui accepit uxorem nomine Hilduciam, Rotberti vicecomitis Blesensis ancillam, quam ipse vicecomes dederat cuidam militi suo Herbaldo nominato. Videns autem Ohelmus quod propter uxorem suam a dominis illius pateretur molestiam, dedit Herbaldo aliquantum pecunia ut eam faceret liberam, quod et ille fecit, dum tempore quodam profecturus esset Romam. Et ut res rata foret et firma libertatis cartulam fecit fieri et tradidit mulieri, quam firmavit etiam vicecomes Rotbertus, et Milesendis uxor eius. Post haec, mortuo Rotberto vicecomite et Herbaldo eius milite, Ohelmo quoque defuncto et uxore sua, filioque suorum Ascelino, iam pene obseleta rei huius memoria, captata calumniae oportunitate, insurrexerunt Rotbertus et Guillelmus clericus, alter Rotberti vicecomitis, alter Herbaldi filius et in res Ascelini patrisque eius Ohelmi, quae Sancto Martino remanserant, inhiantes, coeperunt partem mulieris repetere; negantes patres suos liberam eam fecisse. Quibus cum rei gestae veritatem monachi Maioris Monasterii retulissent, et Milensindim Rotberti vicecomitis uxorem quae adhuc vivebat, quae etiam se ab Ohelmo conductam fuisse, ut cartam de libertate mulieris firmaret protestabatur, testem fidelissimam adhibuissent et illi veritate dissimulata ab intentata calumnia minime desisterent, ad postremum cartam eis, quam de libertate mulieris patres eorum fecerant, ostenderunt: illi adversus tam illustris testimonii claritudinem et tantae evidentiae lucem, calumniosarum obiectionum tenebras offundentes, in sua persistebant pertinatia, nullorum iudiciis adquiescentes, sed praedas de Sancti Martini rebus agentes et se peiora semper facturos comminantes. Tum Guillelmus clericus dedit istam querelam cuidam militi, nomine Landrico, cognomento Balbo, qui sororem eius habebat uxorem, ut quasi licentius quam ipse, qui clericus erat, in monachos exerceret ultionem. Qui nimium vehemens et ultra modum infestus ibi tantum erga illos innocens erat, ubi nullo nocere ingenio poterat. Tandem post multa iurgia plurimaque litigia, post multas audientias initas et prae partium certamine non determinatas. Condicto apud Firmitatem Nerberti placito, post causae suae recitationem, cartam monachi de libertate feminae protulerunt. Et quoniam neque lex neque consuetudo erat eis belli faciendi, hominem quendam suum tradiderunt, qui calidi ferri iudicio cartam probaret esse veridicam, tunc illi rectum quod impugnabunt sero licet recognoscentes, justiciae cesserunt, suoque auctoramento cartam firmantes, manuum quoque tactis corroboraverunt. Verum ne calumniae suae fructu penitus privarentur, XVIcim denariorum libras a monachis acceperunt. Quas illi inquietudine carere volentes, secundum apostoli dictum, redimentes tempus quoniam dies mali sunt, dare non renuerunt. Ad recidenda vero in posterum omnia succidivae calumniae pullula mina. Haec quoque praeter priorum cartam facta est notitia similiter ut illa ab his omnibus firmata, quorum infra cum testibus qui affuerunt scripta sunt nomina. S. Rotberti de Villenolio, S. Guillelmi clerici, filii Herbaldi, S. Guillelmi, fllii Ernaldi de Monteforti, nepotis Guillelmi clerici, S. Landrici Balbi, S. Hildeburgis uxoris eius, sororis Guillelmi, S. Berladii filii eius, nepotis Guillelmi clerici, S. Adelaidis, filiae Hildeburgis et Landrici, S. Archembaldi, fratris Landrici, S. Girardi, filii Herberti, S. Hernaldi, filii Hugonis Balbi, S. Heinrici fratris eius, S. Guarnerii de Viridiario, S. Sanzonis senescalci, S. Ansaldi Normandi, S. Hervei filii Tetbaldi, S. Rotgerii filli Gauscelini Longi, S. Richardi fratris Hadebrandi, S. Hadebrandi filii eius, S. Teoderici, filii Rainardi, S. Andraldi monachi, S. Rodulphi monachi, S.Gualonis monachi, prioris, S. Hademari monachi, S. Genzonis monachi, S. Gaufredi de Virsone monachi. De famulis: S. Fulcodii presbiteri, S. Raimbaldi de Campo Martis, S. Girbaldi. S. Frotgerii, S. Constantu. S. Maurini, S. Galterii.