Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Notitia carta Hademari de domibus suis.

Praesentes atque futuri volumus ut sciant quoniam Ademarus, quidam miles de Castroduno, qui contra voluntatem domni abbatis seniorumque Maioris Monasterii, domos illas quas in terra Sancti Martini habebat nunc usque tenuit, debitas videlicet earum solvere dedignans consuetudines. Tandem iusto convictus iudicio, ad hunc redigitur finem, ut eas de quibus loquimur domos ad consuetudinem qua vicini eius omnem consuetudinem Sancto Martino solventes proprias tenere videntur, a modo teneat; octoque de censu denarios termino quo caeteri persolvat. Sin autem omnes consuetudines suas, ut caeteri burgenses qui omnem ut dictum est consuetudinem praedicto Sancto solvunt, reddere noluerit, recte conventionis est ut relicta terra Sancti Martini quocumque sibi placuerit. Iter arripiat ne molestiae nobis ulterius inquietudinem inferat. Nomina vero testium, qui hanc conventionem audientes et videntes affuerunt, infra notare curavimus. Nivelonem, Godescalcum, Raherium, Odonem Borellum, Airardum de Buslo, Germundum, Guarinum vicarium, Aimericum clericum, Fulcradum, Domnum abbatem, Hervisum monachum, Hilduinum monachum Trecacencem. Rodulfum monachum, Guidonem monachum, Rotgerium monachum, Bernerium monachum, Ascelinum maiorem, Odonem, Guillelmum, Balduinum. Raimbaldum, Richardum maiorem, Rainaldum maiorem, Gauscelinum mariscalcum, Guarinum clericum.