Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Notitia Fulconis presbiteri.

Notum fiat cunctis successoribus nostris, quod presbiter quidam Fulco nomine, pietatis divinae compunctus amore, Maius adiit Monasterium optentu implorandi apud Deum sancti Martini suffragium. Peractis autem orationibus suis, fratrum sibi dari precatus est societatem. Cuius supplicationem, fratres more solite suscipientes; veniat, inquiunt, accepturus eam in ipsius nomine, in cuius ipsam postulare videtur amore. Ingressus itaque capitulum et adeptus eiusdem loci quod supplicando petierat beneficium, dedit pro remedio animae suae, Sancto Martino, ad usum videlicet iam fratrum suorum ibidem supernae maiestatis clementiam iugiter exorantium, arpennum et quarterium vineae censivae, in pago Dunense consistentis, apud Curtum Montem, in loco quem Montem Fusignardum appellant, iuxta villam quae vocatur Castellum Buferici, duobus existens miliariis a Matre Semitae, villa Sancti Martini. Est autem territorium totum, in quo vinea sita est ista, cuiusdam militis, Ernulfi nomine, filii Gualterii, cui pronomen est Oculus canis. Cui videlicet Gualterio census VIIIm denariorum pro ipsa vinea redditur, missa sancti Aviti, XVII kalend. iulii, deferendorum etiam in domum ipsius apud Castrumdunum. Si vero ex eodem censu quicquam negligens aut tardus ille, qui eum terminatim redditurus est, inventus fuerit, salva vinea liceat ei legaliter id ipsum emendare. Quieta enim est ab omni caetera consuetudine ac libera, praeter memoratum censum. Ut autem huius vineae donatio pleniorem obtinere videretur in perpetuum firmitatem, idem presbiter donum quod in capitulo senioribus fecerat, id ipsum manu propria tenens super altare sancti Martini, posuit; istis videntibus, qui ad hoc audiendum producti fuerunt testibus, quorum etiam nomina subter notare curavimus: Richardus maior, Otbertus cellararius, alter Otbertus, Russellus, Gausmarus clericus.