Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Noticia de calumnia Berlaii super furno de Chamartio.

Notum esse volumus Berlaium, nepotem Guillelmi et matrem eius dimisisse calumniam de vineis, quae sunt Erbraiam et de furno, qui est in burgo Chamartio et omnes omnino querelas quas adversum nos habebat, propter quod dedimus ei sexaginta solidos et benefactum nostrum, paciscentes illi, quod cum si huc se deferri fecerit, sepeliemus, aut si monachus fieri voluerit, cum eo quod poterit afferre pecuniae recipiemus, testibus istis: Rotberto clerico, Alcherio homine Guidonis de Monte Leherii, Nivardo maiore, Bernardo maiore, Hugolino filio Rainbaldi maioris, Herveo cellarario, Lamberto coquo, Balduino Grosso, Ernaldo filio Lamberti.