None
Datierung: 991-1000
In nomine sanctae et individuae trinitatis, volumus ego Bernerius, abbas domni et piissimi Martini atque eximii confessoris Maioris Monasterii, seu omnis grex eiusdem loci notum fieri et percognitum industriae sanctae dei ecclesiae, nec non et fidelibus eiusdem, tam videlicet praesentibus quam futuris, maximeque successoribus nostris, quia deprecatis nos duo ex nostris fidelibus videlicet Gisbaldus et Guido, ut de terra quae pertinet ad alodum, qui vocatur Caimarcus, situm vero illum in pago Dunense et quem in proprio iure tenemus, partem aliquam ad edificandum, sub constitutione annuatim censum reddendi, per notitiam nostrae auctoritatis eis concederemus. Quorum etiam petitioni libenter consensum prebuimus. Continetur vero aliquid de eadem terra ad Petram quae vocatur Landaiaca. Terminatur haec terra ex una parte Sancti Martini terra, a villa Marboei, terminatur alio vero latere terra Sancti Aviti, tertia parte Blanchae Viae terra, quarta videlicet parte terra Sancti Johannis terminatur et quantum interioribus horum confinum pertinere videtur, praeter XIcim arpennos, octo videlicet de vineis et tres ex culta terra, qui adiacent inter Blancam Viam et terram Sancti Johannis. In alio vero loco de praedicta terra L. arpennos in villa Crispiniaco, eo scilicet tenore hanc terram eis concensimus, ut licenciam habeant desuper operandi quidcumque voluerint in edificatione et in melioratione, ut secundum antiquam consuetudinem, festivitate sancti Martini estivo tempore, studeant nobis censum reddere sive successoribus nostris, solidos silicet XX. et eis amplius non requiratur; et si de eodem censu negligentes aut tardi reperti fuerint, liceat emendare eis et quod tenuerint non perdant, et liceat eis, si necessitas fuerit, dare, vendere praedictam terram cuicunque voluerint, tamen salvo iure ecclesiastico. Post eorum quoque obitum, licenciam habeant uni tantum heredi, quem maius elegerint dimittendi. Ut autem haec auctoritas permaneat inconvulsa et inviolabilis nostris temporibus et futuris, propria manu subter firmavimus hanc et nostrorum manibus monachorum corroborare iussimus. S. Sicbardi prioris, S. Gaufredi, S. Herveisi, S. Durandi, S. Arnulfi, S. Guarini, S. Emenonis, S. Martini, S. Gozbaldi, S. Odonis, S. Hervisi, S. Gaufredi.