Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Notitia de concordia cuiusdam domus nostrae quam vendidit Guillelmus servus noster apud Chamartium.

Notum sit fratribus nostris, Maioris scilicet Monasterii monachis, quod quidam servus noster, Gaufredus nomine, manens apud Chamartium, cum moriretur, reliquit domum suam et duos liberos. Quibus mortuis, cum non esset de cognatione eius qui domum illam hereditare deberet, vendidit eam quidam servus noster Guillelmus, qui pueros illos nutrierat. De qua re cum movisset ei calumniam Odo monachus noster, prepositus tunc illius obedientiae, venerunt inde ad placitum, et iudicatum est quod deberet nobis reddere domum nostram. Sed ille cum non posset eam recuperare ab eo cui vendiderat, dedit nobis pro illa quandam domum suam sitam in via publica, ita ut quamdiu ipse viveret dimidiam, et uxor eius quamdiu ipsa viveret dimidiam teneret, uno defuncto dimidia, utroque autem mortuo, tota ad nos rediret. De qua domo fecit donum primum monacho nostro, deinde super altare et pro recognitione huius rei dabit nobis omni???o XIIIcim denarios, sex ad natale domini, alios sex ad natale sancti Johannis. Hanc concordiam fecerunt inter nos et illum Lambertus et Gislebertus vicarii, quos ille adduxerat de parte sua qui et huius rei testes sunt. lsti quoque sunt huius rei testes: Goscelinus de Brussarto, Balduinus Grossus, Hugo Pellitarius, Guarinus Borbellus, Ernulfus pistor, Tetbaldus filius Ernulfi. De nostris quoque Nivrardus maior, Hugo cellararius, Herveus minister, Tetbaldus filius Ernaldi, Bernardus serviens. Acta sunt haec per manum Odonis et Stephani monachorum.