Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Noticia de parte burgi Camartii quam Fulcherius tenet.

Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri, Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, nobilem quemdam, vocabulo Nivelonem partem quandam vici nostri Camartii, iuxta Castrumdunum siti, iniuste ac violenter occupasse dudum, nec cessisse quoad vixerit querelis quamplurimis ius proprium reclamantum. Quapropter suus quoque filius, nomine Fulcherius, qui post ipsum paterni fuit heres honoris huius, etiam suae violentiae aliquandiu visus est heres existere. Penituit vero post modum, nobisque sub regimine nunc agentibus domni abbatis Alberti, sub hac ratione, ius reformavit antiquum, ut sibi concederetur quoad ipse tantum viveret et hereditante in eo nullo mox in dominium nostrum se obeunte rediret quin etiam quo usque foret ipse superstes decimam nobis exolveret omnium redibitionum quas inde susciperet. Et quia pater eius iniuste quidem fevo tamen illud addixerat comitis tunc Odonis, spopondit Fulcherius quod eandem nostri reformationem iuris auctorisare faceret Tetbaldum comitem atque comitissam Bertam, comitis scilicet filios et heredes Odonis, sui quoque fratres Girardus et Nivelo quem cognominant Paganum, ut eidem reformationi annuerent, se promisit acturum. Ita ad nos veniens Capitulumque nostrum ingressus, atque in participationem totius nostri benefacti receptus, primo quidem illam etiam partem vici Camartii nostri iuris esse fassus absolute guerpivit. Tum deinde suprascripta ratione recepit atque praedictis sponsionibus factis de auctoramento scilicet seniorum suorum vel assensu fratrum, ita ibi tunc acta res est, adhibitis praeter monachos testibus istis: Rotberto sartore, Hilduino sartore, Durando Risello, Arnulfo filio Rainerii, Landrico sartore, Herveo Ramario, Galterio et Guarnerio, famulis de elemosina, Guarnerio Oculo canis, Gualterio Piello et Huberto filio Mainonis, eiusdem hominibus Fulcherii, qui cum eo convenerant in capitulum. Post haec in eodem vico hanc ipsam guerpitionem et quicquid de hac re in nostro capitulo fecerat publice fecit, hoc idem faciens et de aliis quibusdam quae de nostro ipse iure pervaserat. Quod aliis mandavimus litteris; ibi quoque tunc inter alios quamplurimos praesentibus istis postea testificaturis. De hominibus Fulcherii praesentes affuerunt isti: Ingelbertus de Vibreia, Achardus filius Ilberti, Hugo Palestellus, Ansgerius, Johannes Plenerius, Milo Bastardus, frater Fulcherii, Airicus, Guillelmus. De hominibus Sancti Martini de Camartio hii: Nivardus maior, Ansbertus frater eius, Rainaldus bastardus, frater eorum, Gislebertus presbiter, Bernardus famulus, Guillelmus et Rainaldus fratres, Gausbertus Pictavensis, Anselmus de Cerniaco, Hugo filius Raimbaldi, Fulcherius Ferraircum, Michael cementarius, Arembertus et Gaufredus filius eius coriarii, Belinus et Albertus coriarii, Gaufredus de Bez et Johannes filius eius, Rotbertus fullo, Corbellus, Girardus faber, Archembaldus sutor, Guido, Constancius ioculator, Aimericus. De famulis domni Alberti abbatis isti : Ansegisus, Andreas de Ponte, Herveus de Columbariis, Baldricus, Herveus famulus, Rotbertus sartor, Gausbertus, Gaufredus coquus, Petrus coquus, Mainardus, Gauslinus mariscalcus, Galterius Nazons. De monachis nostris: Galterius monachus, Genzo monachus, Sigo monachus, Droco monachus, Herveus monachus quondam vicecomes.