None
Datierung: 1032-1037
Notum fieri volumus omnibus christianae religionis tam praesentibus quam futuris cultoribus, qualiter Odo comes, ad ultimum vitae exitum perductus, apud Sanctum Martinum Maioris Monasterii monachorum conversione suscepta, eidem loco in perpetuum possidendum alodum de Camartio, simul cum omnibus consuetudinibus sibi pertinentibus, quietum et totum solidum libere concessit; prohibens atque determinans ne unquam aliquis suorum subheredum, quod fixum ac solidum domino traderet, temerarius aut iniurius aliquo modo violaret. Sed, postea, malitiosis infidelibusque ministris ista revocantibus multoque peiora invadentibus Odo comes, filius eius, illa fieri ac pullulari prohibuit, et videntibus multis de suis fidelibus, quod pater suus bene ac religiose statuerat, firmum ac stabile esse decrevit, sed et in omnium praesentia per hoc scriptum corroboravit atque firmavit. Signum Odonis comitis, sig. Tetbaldi, filii eius, sig. matris eius Ermengardis, sig. Guanilonis thesaurarii, S. Gervasii thesaurarii Cenomannensis, S. Odonis Dolensis, S. Gelduini Salmurensis, S. Gerberti Brenensis, sig. Harduini, S. Hugonis, S. Dadonis eiusdem filii, S. Hervei vicecomitis, signum et quam plurimorum fidelium suorum.