Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Noticia Gisleberti prepositi.

Noticia rei gestae, qualiter anno incarnationis dominicae M IIII, accessit ante presentiam reginae Bertae, Gislebertus prepositus, humiliter deprecans domnum abbatem Gausbertum, pariterque congregationem Sancti Martini Maioris Monasterii, uti in alodo Carmarciaco arpennos IIII. vineae sibi, uxorique suae Ingutiae nomine, concederent. Quod et fecerunt, acceptis octoginta solidis ab ipso, ea siquidem ratione, ut ita quamdiu memoratus Gislebertus et uxor eius Ingutia advixerint, teneant et possideant. Post amborum vero ab hac luce dissessum, absque ullius personae violentia,vel inquietudine, memorati coenobii Maioris Monasterii monachi in victualibus stipendiis perpetuo iure possideant.

Signum Bertae reginae, signum Odonis comitis filii eius, signum Gausberti abbatis, signum Gaufredi vicecomitis, signum Galterii, signum Sicbardi, signum Galterii, signum Guarnerii, signum Gertranni, signum Guarini, signum Odonis, signum Hervisi, signum Aimerici, signum Fulcradi, signum Rotberti, signum Ingelranni, signum Emenonis, signum Viviani, signum Dodonis, signum Johannis, signum Fulcherii.