Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Notitia de vinearum clauso et camera Rainaldi.

Cunctis catholicae ecclesiae fidelibus maximeque nostris posteris patefactum precognitumque volumus fieri, quod Raginaldus de Castroduno, pro eius suaeque coniugis animarum remedio, immo et pro unici eius filii, nostrique loci monachi, pio affectu, Sancto Martino videlicet Maioris Monasterii quendam vinearum clausum, quem in burgo Camartiaco nomine, prope eiusdem sancti habebat domum, cum torculari, post suae mortis delegavit occasum, et unam cameram, mansioni quae est iuxta vineas, contiguam, sed aliquatenus ab ea discretam. Quorum tamen singulorum eius coniux, nomine Alburgis, ipso ante se defuncto, quamdiu vixerit teneat medietatem, mortua vero Sancto Martino in proprium ius restituatur. Quid utique ut ita fieret ipsarum vinearum debita, pro loci consuetudine per singulos annos solvenda, quae vulgo prisones vocantur, ei fuerunt perdonata. Similiter quoque domus, quam paulo ante nominatim perstrinximus, consuetudines et census pro huiusmodi re quomodo voluit minuendo levigantur. Ea tamen convenientia ut aut ad communes, cum caeteris eiusdem, suburbii domibus, eo ipso mortuo, consuetudines revocetur, aut ex terra Sancti Martini foras proiiciatur. Nomina vero testium qui his affuerunt inferius subnotantur. Herveus, Warinus clericus, Hildebertus coquus, Dodo clericus, Gascelinus mariscalcus, Hildegarius mariscalcus, Tetbaldus, Hildebertus, Teotbaldus, Raimbaldus maior.