None
Datierung: 1038-1040
Notum esse volumus cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris, de malis consuetudinibus, quas Gausfredus vicecomes et sui ministeriales in suburbio possessionis Sancti Martini, quae Campus Martis vocatur, paulatim immiserant, talem factam esse concordiam, in presentia comitis Odonis, communi consensu Gausfredi iamdicti vicecomitis et abbatis Maioris Monasterii nomine Alberti, quam ultra nulli liceat transgredi. Ut scilicet nullas in predicto toto suburbio acciperet ultra consuetudines Gausfredus vicecomes vel ministri eius, praeter has quae in presenti carta subterscriptae inveniuntur, teloneum videlicet consuetum et antiquum, et censum caldariarum tinctorum, vel tinctricum; de unaquaque caldaria denarios IIII. in festivitate sancti Martini; comparationem quoque panis ad vendendum facti et carnis, quae ad vendendum occisa est, et nichil sine tallia accipient. Quam comparationem si eis venditores crediderint infra spatium duorum mensium solvent eam. Et si eis necesse fuerit aliquando ad coquinam vel ad balneum suum caldariam tinctoris accipiet, sed nusquam portabit eam, nisi in ipsum castrum, neque ultra tres dies illam retinebit. Homines vicecomitis consuetudinarios non receptabit abbas in suburbio suo ita ut perdat de illis vicecomes consuetudinem suam, et similiter vicecomes non receptabit homines Sancti Martini, ne perdant monachi consuetudinem suam. Neque in praedicto toto suburbio quisquam hominum aliquid accipiet, nisi ille qui iuratum habuerit. Et cum ille mortuus fuerit aut remotus ab officio, ipse qui pro eo subrogatitur similiter iurabit. Et ut conventio ista firma permaneat per suggestionem et ordinationem Odonis comitis, alligavit vicecomes ministeriales suos iureiurando, ne ultra quam scriptum est in carta ista facere contra monachos vel homines eorum presumant. Similiter et monachi vicecomiti iurare fecerunt ministeriales suos, ne scilicet consuetudinarios vicecomitis in suo suburbio scienter recipiant et si inventi fuerint postquam id cognitum fuerit, homines vicecomitis per se ipsos vindictam non sumant, donec apud monachum, qui possessioni praefuerit, clamorem faciant et monachus illis iusticiam faciat cum emendatione legis. Similem quoque iusticiam homines vicecomitis faciant monachis, postquam clamorem eorum audierint. Si vero post finem duorum mensium reddere noluerint homines vicecomitis hominibus Sancti Martini preteritum debitum, non tamen dicentur transgressores iurisiurandi, nisi postea aliquid ab eis acciperint. Si autem post illum terminum ab eis aliquam creditionem accipere presumpserint, transgressores habebuntur iurisiurandi, non reddito scilicet preterito debito. Huius conventionis testes hii sunt. Godescalcus, Willelmus Casnellus, Hilgaldus, filius archiepiscopi, Hilgaldus Niger, Gaufredus filius Hermerii, Odo archidiaconus, Odo decanus, Teudo filius Galonis, Odo filius Burrelli, Odo Musca, Rotbertus Muletus, Herbertus, Avesgaldus, Harduinus, Guarnerius cubicularius, domnus Albertus abbas cum tribus monachis, Seinfredo, Radulfo, Ainardo, et cum tribus servis, Ascelino, Ebruino, Tetmerio. Post mortem vero vicecomitis Gausfredi, cum filius eius Hugo patris successisset in honorem, cepit, sicut pater eius et ipse suburbanos eosdem iniustis consuetudinibus immo novitatibus violentis opprimere, unde querelam deposuit domnus Albertus abbas apud ipsum vicecomitem et uxorem eius nomine Adilam; eo quod iniquis homines Sancti Martini exactionibus inquietarent; qui causam hanc coram curiae suae magnatibus ponentes alterutra partium responsione, et iudicum auctoritate, et rationis aequitate, flexi recognoverunt se iniusta petere et deinceps cesserunt iusticiae. Ventilata igitur et reversata ex omni latere causa iudicioque terminato definitum est, ut asinos vel aliud quidlibet animal suburbanorum Sancti Martini nunquam et nusquam nec in Campi Martis suburbio, nec extra capiant, nec extraneorum quorumlibet transeuntium intra ipsum suburbium. Caldarias tinctorum dumtaxat accipient et hoc cum maxima ad eos curia confluxerit. Sed nec ipsas uspiam extra castrum asportari, nec ultra III. dies permittent retineri. Patellas autem et tripedes neque tinctorum neque aliorum quorumlibet accipient. Haec ut libentius annuerent et observari perpetualiter facerent, dedit vicecomiti domnus abbas Albertus equum unum precii L solidorum. Caetera vero omnia quae pater eius firmavit cum monachis suprascriptis, sicut in hac superius carta digestum est, annuit et confirmavit et firma esse in perpetuum sanxit. Cuius rei testes sunt plurimi quorum aliquantos censuimus hic annotari. Domnus abbas Albertus, Radulfus monachus, Benedictus monachus, Walterius monachus, Garinus clericus, Garnerius maior Sancti Martini, Godescalcus, Bernardus de Axia, Gaufredus frater Bernardi, Warnerius Oculus canis, Hugo filius Fulcaldi, Hilgaldus filius episcopi, Hugo filius Hilgaldi, Hilgaldus Niger, Adelonius de Maneavilla, Isembardus, Daduinus, Arnulfus, Goriardus.