Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 280

None
Datierung: 1298-1300

De quarta parte decimarum ville Burgeastri.

Johannes divina dignatione et meritis Sancti Thome Carnotensis ecclesie minister humilis, omnibus ad quos littere iste pervenerunt, in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod Salo de Peviers et Lora uxor eius, et Ascelina, filia eorum, uxor Galeranni de Alneto, et tres filii eorum Bertelot, et Galerannus et Gaufreidus, hii omnes concesserunt in elemosinam Deo et ecclesie Maioris Monasterii monachisque Dangeoli quartam partem decime de villa que vocatur Burgeastrum, et donum huius elemosine posuerunt super altare Sancti Georgii. Quod viderunt et audierunt Willelmus de Mories, prior Dangeoli, famulique eius, Adam scilicet et Johannes Torates, Gaufredus de Sonvilla, Gaufredus Gordie, Ivo carpentarius, Rainaldus frater eius, Bretellus quoque prior de Veteri Vico, et Hugo nepos eius, presbiter Dangeoli, Robertus Pigon, Fulcherius Viele. Affuit etiam domina Dangeoli nomine Isabel, militesque et famuli eius, scilicet Radulfus de Brolio, Simon de Brolio, Seinfredus de Curia, Bernardus Morin, et alii multi promiscui sexus utriusque partis. Huic dono non interfuit Galerannus, maritus Asceline filie Salonis, quia Jherosolimam perrexerat. Postquam vero rediit labentibus pluribus annis, tacuit usque ad mortem Salonis. Mortuo autem Salone, Galerannus vim et calumpniam intulit monachis super decimam predictam. Propter hoc utraque partes prius in curiam archidiaconi, deinde ante nostram presentiam placitando, multotiens convenerunt. Tandem cum appellatum esset ad Senonensem archiepiscopum contigit domnum abbatem Maioris Monasterii venire Carnotum. Cumque hospitaret apud Bonamvallem …… amicis suis, ibique pax facta esset de controversia et calumpnia quam monachis faciebat super prefatam decimam, ita tum quod abbas dedit VII. libras denariorum. Tunc concessit Galerannus donum quod Salo socer eius ei fecerat, et filii eius qui hoc ipsum altera vice concesserant. Hoc viderunt domnus abbas Maioris Monasterii et H. abbas Bonevallis, Stephanus de Petrefonte, prior Dangeoli, Adelardus, prior Merlaii, Gervasius, prior de Sablolio, prior Nantulfi Ville, Moyses notarius. Cum Galeranno affuerunt Erardus de Vilebon, Simon de Chatum Ville. Post et venerunt predicti monachi ad domum Galeranni apud Auconvillam. Ibique concessit Ascelina uxor eius pacem sicut facta fuerat, et filii eius Galerannus Minaudus et Philippus et sorores eorum Lora, Maria et Johanna. Quod viderunt Stephanus prior Dangeoli et famulus eius David filius Hugonis de Passelupum, et Garnerius Bisuel, prior de Vileel, famulus quoque eius Garinus, cognomento Beerge. Affuit etiam prior de Goillum nomine Willelmus, monachus Sancti Martini de Campis et capellanus eius. Milites quoque de parte Galeranni, Garinus nepos eius et Gaufredus Bonet. Hanc itaque compositionem, ut supradictum est, heredum consensu firmatam et partium testimonio coram nobis recordatam, ne rediviva contentione volent in posterum perturbari sigilli nostri attestatione fecimus communiri.