Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 279

None
Datierung: 1295

Admortisatio donationis Jodoini Trousel apud Boscum de Notumvilla.

Universis presentes litteras inspecturis, nos Johannes, miles de Scronis, et Adelina eius uxor, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod nos laudamus et approbamus et confirmamus elemosinam, quam fecit Jodoinus Trousel Deo et abbati et conventui Maioris Monasterii et monachis, apud Boscum de Nantonvilla Deo servientibus, super iure quod ipse habebat in molendino et aquis in parrochia de Nantonvilla, prout continetur in carta sigillo Petri de Bullou sigillata, a quo Jodoinus Trousel per illud in feodo tenebat, et dictus a Gaufrido filio Gaufridi militis de Danonvilla, cuius tutelam habemus et quandiu dictam tutelam habebimus vel habere de iure debebimus, predictis monachis dictam elemosinam promittimus contra omnes bona fide pro posse nostre garandire, et quia ego Adelicia sigillum non habebam, ad petitionem partium solo sigillo dicti Johannis mariti mei, de assensu meo fuerunt presentes littere sigillate. Datum anno Domini Mo CCo XCVo, mense septembri.