Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 278

None
Datierung: 1288

Quod domina de Dangeolio quitaret nobis omne ius quod poterat habere in medietate decime de Dangeolio.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis Carnotensis salutem in Domino. Notum facimus universis, quod cum contentio seu controversia mota fuisset inter nobilem dominam Matildem, dominam de Dangeolo pro parte, ex una parte, et religiosos viros abbatem et conventum Maioris Monasterii Turonensis, nomine suo et ecclesie sue predicte ex altera, ratione cuiusdam decime, que quondam fuit deffuncti Gaufredi Bruneau quondam rectoris ecclesie de Dangeolio moventis ex hereditate sua, site in parrochia de Dangeolio; in qua decima dicta domina habebat medietatem et magister Guillelmus, eius nepos, alteram medietatem, ut dicitur, quam quidem decimam dictus Gaufridus, tempore quo vivebat, eisdem religiosis dederat in puram et perpetuam elemosinam, ut dicitur. Et de qua quidem medietate dicte decime, dicta domina, in nostra presentia et in iure propter hoc personnaliter constituta, confessa fuit coram nobis dictos religiosos deffesisse et in manu sua tenere eamdem decimam, pro eo quod ipsa dicebat quod dicta medietas predicte decime movebat de suo feodo, et ob hoc volebat hominem feodalem; dictis religiosis in contrarium asserentibus quod dicta medietas dicte decime de iure ad eos debebat potius pertinere, et quod de eadem diu fuerant in possessione dicti religiosi, et ad eos pertinebat virtute privilegiorum eisdem a sede apostolica indultorum. Tandem de proborum virorum consilio, dicta Matildis in nostra presentia et in iure, ut dictum est, constituta, confessa fuit coram nobis quod nichil habebat in dicta medietate dicte decime in possessione nec in proprietate eiusdem, et quicquid iuris habebat aut habere poterat in dicta medietate dicte decime quaconque ratione sive causa, eisdem religiosis et eorum ecclesie dedit, quittavit penitus, et dimisit ex nunc penitus in futurum. Et promisit fide media in manu nostra prestita corporali quod contra quittationem, donationem et cetera premissa per se et per alium non veniet in futurum nec venire aliquatenus attemptabit, omne ius, quod in eadem habebat aut habere poterat, in dictos religiosos, per traditionem presentium penitus transferendo. Et pro premissis observandis et contra non veniendis, dicta domina eisdem religiosis obligavit se et sua, et heredes suos universos et singulos, et per fidem, promittens per fidem suam se dictam medietatem dicte decime garantizaturam et deffensuram contra omnes heredes suos penitus in futurum, quantum ad hoc fide media se et sua, et heredes suos iuridictioni nostre curie supponendo. In cuius rei testimonium et munimen ad petitionem dicte domine presentibus litteris sigillum nostre curie duximus apponendum. Datum anno Domini millesimo CCo octogesimo octavo, die martis post Trinitatem Domini estivalem.