Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 276

None
Datierung: 1274

Sententia contra Henricum de Morgues de quadam campiparte quam nobis vendiderat.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curiae Carnotensis salutem in Domino. Noverint universi quod cum contentio verteretur inter religiosos viros abbatem et conventum Maioris Monasterii Turonensis ex una parte et Henricum de Morgues armigerum ex altera, super eo videlicet quod dictus Henricus dicebat et asserebat se vendidisse tantummodo campipartem quam ipse habebat, moventem ex hereditate sua, sitam apud Tellau in parrochia de Villeau, in censiva dictorum monachorum, pro quater viginti libris Turonensibus, prout in quadam littera sigillo nostro sigillata, super hoc confecta, dicebatur contineri; dictis religiosis in contrarium dicentibus et asserentibus, quod in dicta venditione plus fuerat actum et in dicta littera minus scriptum, quia dicti religiosi dicebant et asserebant quod cum ipsi emissent a matertera dicti Henrici et Guerino de Tellau armigero et Huelvisa, eius sorore, illud quod ipsi habebant in quadam campiparte, sita apud Tellau in parrochia de Villeau, in censiva dictorum monachorum, dictus Henricus asserens ad se pertinere totum residuum dictae campipartis, eisdem religiosis vendiderat totum residuum dictae campipartis, et totum illud residuum promiserat se garandizaturum et defensurum dictis religiosis contra omnes, ac etiam fratres et sorores eiusdem Henrici. Verum enim de praemissis dictae partes compromisissent alte et basse ut dicebatur per fidem et sub pena quadraginta librarum Turonensium,in magistrum Aubertum de Chamble et magistrum Johannem dictum Capicerium, clericos; ita tamen quod si dicti arbitri in unam sententiam concordare non possent, quod magister Guillelmus de Valentia officialis et canonicus Carnotensis esset tertius arbiter in dicto compromisso, tandem die martis post isti sunt dies in nostra presentia constitutis et in iure dicto Henrico personaliter pro se ex una parte et, priore de Bretondicuria, procuratore dictorum religiosorum, pro dictis religiosis ex altera, asserentibus et dicentibus dictum compromissum de premissis inter dictos religiosos et dictum Henricum fuisse factum, eo modo quo superius est expressum; dicti magistri Aubertus et Johannes Capicerius in nostra presentia personaliter existentes, dicto priore, procuratore dictorum religiosorum et dicto Henrico presentibus coram nobis, dictum suum seu prolationem dicti arbitrii dixerint in hunc modum, videlicet quod cum ipsi de premissis inquisissent veritatem et invenissent per testes legitimos receptos iuratos et ab ipsis super premissis diligenter examinaturos, quod dictus Henricus totum residuum dictae campipartis dictis religiosis vendiderat et eisdem religiosis promiserat se contra omnes garantisaturum, ac etiam contra fratres et sorores dicti Henrici, ipsi quidem arbitri in unam sententiam concordantes, pronunciaverunt, per dictum seu arbitrium suum, dictum Henricum totum illud residuum dictae campipartis contra omnes defendere et garantire, ac etiam contra fratres et sorores Henrici supradicti. Cui prolationi dictorum arbitrorum dictae partes in iudicio coram nobis spontanea voluntate acquieverunt expresse, et nos hiis auditis in iudicio monuimus, viva voce, dictum Henricum cum omnia et singula premissa, prout superius sunt expressa, inviolabiliter observare. In cuius rei testimonium et munimen presentes litteras sigillo curiae Carnotensis duximus sigillandas. Datum anno Domini Mo CCo LXXmo tertio. Die martis supradicta, mense martio.