Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 275

None
Datierung: 1271

Venditio ab Henrico de Morgues nobis facta de tota campiparte de Teilleau.

Universis praesentes litteras inspecturis officialis Carnotensis salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constitutus Henricus de Morgues, armiger, vendidit et nomine venditionis concessit ad usus et consuetudines patriae, religiosis viris abbati et conventui Maioris Monasterii Turonensis, totam campipartem, quam ipse habebat, moventem ex hereditate sua, ut dicebat, sitam apud Teilleau, in parrochia de Villeau, in censiva dictorum monachorum prout dictus Henricus confessus fuit coram nobis, pro quater viginti libris Turonensibus, de quibus ipse tenuit se coram nobis pro pagato, in pecunia numerata, super hoc renuncians exceptioni non numeratae pecuniae et sibi non solutae. Quam campipartem totam, cum omni iure, dominio, proprietate et possessione, quae in ea habebat et habere poterat, quitavit dictis emptoribus in perpetuum. Praedictum ius, dominium, proprietatem et possessionem in ipsos ex nunc penitus transferendo, et promisit fide media quod contra dictam venditionem non veniet nec in dicta campiparte aliquid de cetero reclamabit, ratione hereditatis vel alia ratione, immo eam garantizabit et defendet dictis emptoribus ad usus et consuetudines patriae contra omnes; ad haec obligans se, heredes et successores suos et omnia bona sua mobilia et immobilia presentia et futura. Alicia enim uxor dicti Henrici coram nobis constituta, voluntate spontanea, non coacta, de auctoritate dicti Henrici, dictam venditionem et omnia praemissa voluit et concessit et promisit fide sua quod contra non veniet, nec in dicta campiparte aliquid de cetero reclamabit, ratione hereditatis vel alia ratione, immo eam garantizabit et defendet dictis emptoribus, ad usus et consuetudines patriae, contra omnes, ad haec obligans se, heredes et antecessores, petet ratione dotalicii, donationis propter nuptias, elemosina vel alia ratione et quantum ad haec dicti Henricus et Alicia supposuerunt se et sua nostrae iuridictioni fide sua. In cuius rei testimonium praesentes litteras sigillavimus sigillo curiae Carnotensis. Datum anno Domini Mo CCo septuagesimo primo, mense novembri.