None
Datierung: 1232
G. decanus Castriduni omnibus presentes litteras inspecturis, salutem. Noveritis quod Stephanus, filius defuncti Th. Bordin, in nostra constitutus presentia recognovit se dedisse in elemosinam, domino Giloni Milonis, canonico Beati Martini Turonensis, et Lanberto Decani, quartam partem domus defuncti Gilonis Bordin, et cuiusdam grangie site post domum, et duorum arpentorum vinearum, quorum unum situm est inter duas aquas, et aliud apud Monrochet, que omnia sita sunt in censiva prioris de Camarcio. Elemosinavit insuper predictis G. et L. predictus Stephanus quartam partem medietatis unius arpenti cuiusdam vinee site apud Sabularias in censiva predicti Lanberti; totum autem residuum predictorum omnium vendidit predictus Stephanus, sepedictis Giloni et Lanberto pro precio ducentarum librarum Turonensium, et unum modium bladi, quandiu idem Stephanus vixerit et non amplius, persolvendi. Istam autem elemosinam et predictam venditionem tenetur idem Stephanus fide prestita corporali fideliter observare. ln cuius rei testimonium presentes litteras, de voluntate predicti Stephani, dedimus predictis G. et L. sigilli nostri roboratas. Data die sabbadi post cineres, anno Domini Mo CCo XXXo secundo.

