None
Datierung: 1232 und 1233
Ego Symon de Rupeforti dominus Puisati et vicecomes Carnotensis notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego quasdam litteras sigillo Gaufredi de Lenneriaco militis sigillatas inspexi verbo ad verbum sub hac forma. Ego Gaufridus de Lenneriaco miles universis presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Noveritis quod cum contentio, quae vertebatur inter Hugonem filium meum primogenitum ex una parte et viros religiosos abbatem et conventum Maioris Monasterii Turonensis ex altera, super eo quod dictus Hugo dicebat sese habere usuagium in nemore de Nantonvilla tam ad reparandum quam ad reficiendum molendinos de Valeriis, calciatas et portas et ad calefaciendum molendinarios et molentes ad dictos molendinos, quae omnia ex parte matris suae ad dictum Hugonem iure hereditario pertinebant, eidem Hugoni pro portione hereditatis suae tam a me quam a matre sua Juliana cum rebus aliis communiter assignata, de bonorum virorum consilio in hunc modum pacificata est; quod dictus Hugo quicquid iuris habebat vel habere poterat in dicto nemore quocumque modo tam pro se quam pro molendinis, calciatis et portis, molendinariis vel molentibus prenotatis, quitavit in perpetuum et concessit abbati et conventui prenotatis, et tactis sacrosanctis iuravit spontanee, quod ipse non per se, non per alium aliquid in dicto nemore quocumque modo reclamabit, nec eosdem super hoc de cetero molestabit. Pro dicta vero quitatione facta a dicto Hugone dederunt dicti abbas et conventus eidem Hugoni sexaginta et quindecim libras Carnotenses. Hanc autem quitationem volumus et concessimus ego et uxor mea Juliana mater dicti Hugonis, filiis meis, Gaufrido, Odone et Auberto, et filiabus meis, Jacquelina, Petronilla, Johanna et Juliana concedentibus et laudantibus. Sciendum est etiam quod ego dictam quitationem manucepi garantire et omnia bona mea tam mobilia quam immobilia sub pena centum librarum Turonensium obligavi dictis monachis solvendum, si dictus Hugo vel alii heredes nostri vel alii nomine nostro vel heredum nostrorum contra dictam pacem venirent. In cuius rei memoriam et munimen presentes litteras scribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Actum anno Domini Mo CCo tricesimo secundo, mense iulio. Ego vero Symon, ad petitionem dictorum Gaufredi de Lenneriaco militis et Juliane eius uxoris, ad quos prefate res devenire debebunt ex caduco dicti Hugonis quondam filii eorum iam defuncti, nisi fuisset quitatio et compositio supradicta, easdem compositionem et quitationem omnino laudo, volo, approbo et concedo, et contra dictos Gaufridum et Julianam eius uxorem et eorum heredes manucapio ipsis monachis garantire, et omne ius quod in eisdem rebus habeo vel habere possum quito eisdem monachis in perpetuum libere et absolute sine retentione aliqua et concedo. In cuius rei testimonium presentes litteras ad requisitionem eorumdem Gaufredi et Juliane sigilli mei munimine roboravi. Datum anno Domini Mo CCo tricesimo tertio, mense iunio.

