None
Datierung: 1232
Universis presentes litteras inspecturis abbas et prior Sancte Genovefe et cantor Parisiensis salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum controversia verteretur, auctoritate apostolica coram nobis, inter religiosos viros preceptorem et fratres militie Templi de Buxeria iuxta Castridunum ex una parte, et priorem et monachos de Chamarcio ex altera, super hoc quod dicebant dicti preceptor et fratres, quod prefati prior et monachi vel eorum mandatum falcaverant, et falcari ac curari fecerant in ipsorum preiuditium, in quadam aqua que appellatur Mortua Aqua, que est ab albario prati Arnulphi Veteris Auris usque ad aquam quae fluit usque ad molendina dictorum fratrum, et compromissum fuisset super hoc a dictis partibus in religiosos viros Herveum, priorem Beati Martini de Valle Carnoti, et Nicholaum procuratorem domus Leprosarie Castriduni, et fratrem Herbertum de Pontisara, templarium; tum ipsi super promissis et aliis, de bonorum virorum consilio suum arbitrium protulissent, nos ad petitionem utriusque partis, ipsorum arbitrium sicut in eorumdem arbitrorum litteris super hoc confectis, plenius continetur, auctoritate apostolica nobis in hac parte commissa, approbamus et confirmamus. In cuius rei robur et testimonium predictis partibus, presentes litteras concessimus sigillorum nostrorum munimine roboratas.Datum anno gratie Mo CCo tricesimo primo, mense ianuario.

