None
Datierung: Um 1222
Ursio de Mellaio dominus Fractevallis dilectissimo cognato suo et amico karissimo Hamerico priori Fractevallis salutem et dilectionem. Quoniam in patriam vestram Pictavensem modo demoror nec ad presens possum discedere, maximis honeratus negotiis et impeditus, vestram exoro dilectionem in quantum valeo, petoque cum innumerabili precum instancia, quatinus homines vestros exoretis quod ipsi benigniter per unum diem tantummodo me velint adiuvare ad vineas meas faciendas, quidam vero ad fodiendum, alii autem ad talliandum. Ne vero credatis nec dubitetis aliquo modo quod ego vel heredes mei diem istum adiutorii, quem a vobis peto benigniter, in feodo nec in consuetudine reclamemus, litteras meas patentes mitto, testimonium veritatis adtestantes, et quod nullo modo diem istum adiutorii, si michi concesseritis, nec per feodum nec per consuetudinem possumus reclamare tantum pro amore mei et pro meo negotio tantum faciatis, quod vester semper sim et quod vos valeam gratari. Valete precumque mearum mementote.

