None
Datierung: 1222
Ego Ursio de Mellaio dominus Fractevallis universis presentes litteras inspecturis notum facio, quod cum inter me ex una parte et religiosos viros abbatem et conventum Maioris Monasterii ex altera verteretur contentio, super quadam aqua et terra, quae sunt inter sclusam molendinorum eorumdem monachorum, quae dicuntur molendina de Villa Presbiteri et prata sita versus destricta, tandem ego, zelo ductus karitatis, eamdem litem in perpetuum volens dirimere, pro salute et remedio animae meae et antecessorum meorum necnon Emmae uxoris meae, eisdem monachis aquam illam et terram et quicquid in eis habebam, a metis quae dividunt vadum meum inferius et eamdem aquam superius, inter sclusam et prata predicta, de voluntate et assensu Emmae uxoris meae, Philippi et Margaritae et Aalis liberorum et heredum meorum, in perpetuam elemosinam contuli et concessi. Et ne super hoc dicti monachi possent in posterum molestari presentem cartam eis indulsi, sigilli mei munimine roboratam. Actum anno Domini M CC XXII, mense aprilis.

