None
Datierung: 1225
Ego Gaufredus de Laneriaco miles notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum inter me ex una parte et abbatem et conventum Maioris Monasterii ex altera, coram viris venerabilibus abbate et priore Sancti Juliani et officiali Turonensi, iudicibus a domino Papa delegatis, causa verteretur, super hoc quod idem monachi a me petebant medietatem molendinarii duorum molendinorum, qui siti sunt apud Valeriam, in aqua quae Conneia vulgariter nuncupatur, et etiam medietatem duarum calciatarum et portarum quae sitae sunt iuxta molendinos prefatos. Petebant etiam quartam partem omnium piscium qui capi poterunt in quadam hastata aquae praedictae, quae hastata, in latitudine aquae intra aquam undecim pedes continens, in longitudine durat a capite duarum calciatarum usque ad dictos molendinos. Petebant etiam quartam partem omnium piscium qui capiuntur in ingeniis, si qua posita fuerint ad molendinos, iuxta quidem molendinos ita quod sub molendinis. Petebant etiam medietatem piscium qui capiuntur ad portas dictarum calciatarum. Si autem dictam aquam decrementum pati contigerit, petebant dicti monachi in fundo terre illius et in arboribus si quas ibi crescere contigerit sicut et in aqua similiter percipere quartam partem. Item in utraque calciata petebant medietatem arborum percipere si quas ibi crescere contigerit, sicut in reparatione calciatarum ponunt dicti monachi medietatem. Item petebant a meta que facta est in utraque calciata habere monachi quartam partem piscium per totam aquam usque ad molendinos. Petebant etiam dicti monachi in molendinis, calciatis et in portis prius nominatis medietatem iusticie, scilicet furti, rapti, sanguinis atque incendii similiter et in hastata aque prius nominate quartam partem et a meta dicta usque ad molendinos tocius iusticie per totam aquam quartam partem. Tandem post multas verborum altercationes, auditis tam a parte monachorum rationibus et etiam pro maiori parte productis attestationibus, nos prudentum virorum consilio freti, nostrorum iudicum super hoc prevenientes examen inter nos amicabiliter componere curavimus in hunc modum: Ego siquidem Gaufredus de Laneriaco, miles, volui et concessi ut dicti monachi in molendinis prius dictis medietatem molendinarii in perpetuum sine calumpnia aliqua percipiant per proprium servientem, sicut de dono Odonis Desredati militis novi ipse dictos monachos possidere et antea diutius possedisse, et similiter medietatem duarum calciatarum et portarum que site sunt iuxta molendinos. Ita tum quod in molendinis, calciatis et portis reparandis, vel reficiendis ponent dicti monachi medietatem, et ego vel qui loco mei molendinos tenuerit alteram ponam medietatem. Si autem in nemore monachorum de Nantonvilla poterit reperiri merramentum quod necessarium sit ad reparandum vel reficiendum molendinos, calciatas et portas, tenebuntur dare dicti monachi de luco illo quod necessarium est molendinis, calciatis et portis reparandis vel reficiendis. Sed merramentum illud quod dabunt monachi de communi erit apparatum. Si autem in predicto luco dictum merramentum sufficienter non poterit inveniri, ego et dicti monachi communiter queremus et ememus et communiter quesitum communiter apparabimus vel faciemus apparari. Si autem hoc monachi facere recusaverint, ego de molendinario communi faciam queri et convenienter apparari, et similiter poterant facere monachi si ego facere recusabo. Si autem veteri merramento opus non fuerit molendinis sive portis sive calciatis reparandis vel reficiendis eius percipient dicti monachi medietatem, et ego alteram percipere potero medietatem. Item in hastata aque dicte, secundum quod prius exprimitur hastata illa, et in ingeniis si qua posita fuerint ad molendinosde consensu et voluntate mea percipient dicti monachi quartam partem omnium piscium qui ibi capientur. Ita tum quod in ingeniis ponent dicti monachi quartam partem per proprium servientem. Et etiam medietatem piscium qui ad portas capientur habebunt monachi, et medietatem ingeniorum ponent per proprium servientem. Si autem aqua decrementum pacietur, in fundo terre illius et in arboribus quas ibi crescere contigerit quartam partem percipient sicuti et in aqua. Item si quos arbores in utraque calciata crescere contigerit, eorumdem arborum percipient medietatem, et in reparatione calciatorum ponent similiter medietatem. Item a meta prius dicta usque ad molendinos per totam aquam percipient quartam partem piscium. Et de hiis omnibus fideliter et caute faciendis et observandis erga me et dictos monachos tenebuntur piscatores aque proprio sacramento, quod apud Nantonvillam utraque parte presenti facere tenebuntur. Item in molendinis, calciatis et portis percipient monachi medietatem iusticie, scilicet furti, rapti, sanguinis atque incendii, et in hastata aque similiter quartam partem et etiam a meta prius dicta usque ad molendinos per totam aquam percipient dicte iusticie quartam partem. Item ad calefaciendum in molendinis dictis molentes ad molendinos dabunt monachi de luco suo quem habent apud Nantonvillam, sed qui lignam ad calefaciendum portabit mercede recipiet de communi. Hanc autem compositionem fideliter, firmiter et perhenniter duraturam ego Gaufredus de Laneriaco miles sigilli mei munimine roboravi. Actum anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo quinto.

