None
Datierung: 1222
Universis presentes litteras inspecturis, Nicholas Vindocinensis decanus salutem in Domino. Noveritis quod Eremburgis, uxor Philippi de Puteolis militis, in nostra presentia constituta …. ab omni iure dotis, quam in pratis de Villa Presbyteri et de Sancto Cirico se habere dicebat, quae iamdictus Philippus abbati et conventui Maioris Monasterii vendidit, in nostra presentia se ipsam dimisit eamque penitus quittavit. Ipse Philippus miles …. tantum dotis, quantum ipsa Eremburgis, uxor eius, in pratis reclamabat in terra sua de Corcellis eidem assignavit. Concesserunt venditionem istam eorumdem heredes Girardus, Jaquelinus, Philippus, Eremburgis, Godehaldis. Actum anno incarnationis dominicae M CC XXII, mense marcii.

