Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 232

None
Datierung: 1222

Carta Symonis Remensis militis.

Ego Symon Remensis miles notum facio omnibus quod cum super carta Theobaldi comitis Blesensis contentio verteretur inter abbatem et conventum Maioris Monasterii ex una parte et me ex altera …. concessi tenendum quicquid in carta Theobaldi comitis continetur et quicquid est infra metas Haye de Danjolaria sicut carta dicit …. preterea abbati et conventui Maioris Monasterii quicquid terre et nemoris habebam in haerione Bernerii contuli et concessi, Sezilia uxore mea volente …. litteras meas dedi sigilli mei munimine roboratas. Huius rei testes sunt: Goslenus panetarius de Moreeis, Johannes de Conan, Jeronimus prior de Eschaumant; Poolin de Brocia et Yvo de Haya. Actum anno incarnationis Verbi M CC XXII.