None
Datierung: 1219
M. Dei gratia episcopus et abbas Sancti Evurcii Aurelianensis omnibus praesentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum dilecti in Christo abbas et conventus Maioris Monasterii ex una parte, et nobilis vir Milo comes Barri super Sequanam ex altera super quibusdam iniuris eisdem monachis in prioratu suo de Nantovilla et rebus ad ipsum pertinentibus, ab eodem comite ut dicebant illatis, coram nobis auctoritate apostolica litigarent; tandem de nostro et bonorum virorum consilio idem comes crucesignatus ex mera liberalitate et devotione quitavit in iure eisdem monachis coram nobis in perpetuum et concessit herbergamentum, quod aedificaverat Ebrardus bone memorie avus suus in eodem prioratu. Statuens firmiter et concedens ut ei et haeredibus suis nunquam de cetero liceat in ipso prioratu nisi de voluntate monachorum et gratia hospitari. Nec in domibus prioris nec in domibus hominum de Nantovilla culcitras, pannos, forragia paleas capere liceat. Nec etiam aggres in vineis eorumdem, salvo tamen in aliis rebus iure suo si quid iuris habet. Praedicti vero abbas et conventus ei liberaliter concesserunt quod liti mote supersederent, donec idem comes a peregrinatione sua rediret vel de morte eius certitudo, si interim decederet, haberetur. Si autem saepedictis monachis super premissis vel aliis interim iniuria fieret, eis de iniuriosis sibi liceret querimoniam deponere et eos coram iudice convenire; quod ut ratum permaneret presentes litteras in testimonium scribi et sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Actum anno gratie Mo CCo octavo decimo, mense ianuario.

