Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 229

None
Datierung: 1218

Carta alia de libertate hominibus de Sancto Peregrino.

Ego Odo Borrelli dominus Cortelani notum facio omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego pro amore Dei et anime mee et animarum parentum et antecessorum meorum remedio, laudante et concedente Margarita uxore mea et Odone filio meo, et Johanna filia mea, universos homines monachorum Sancti Hylarii in villa Sancti Peregrini, que est iuxta Cortelanum, manentes et eorum heredes tam futuros quam presentes, ab omni tallia, oblatione, equitatione, roga, coacta, imprumto, charreio, bienno, corveia, exercitu, equitatu, tyrociniis et exactione omnimoda, salvis meis iusticiis quitavi et in perpetuum liberos et immunes esse statui et concessi. Sed quia dicti homines et eorum heredes res suas que venales erant ad cibum vel potum pertinentes michi credebant super vademonium meum, insuper quia prefati homines vel eorum heredes clamorem et fugationem hostium meorum pro qualicunque causa michi contigeret, tenebantur sequi, de cetero nullo modo pro me neque pro heredibus tenentur sequi neque sequentur. Pro guerra patente et manifesta quando eos requirebam ad defensionem castelli mei Cortelani veniebant, anime mee remedio supradictos homines ab omnibus supradictis exactionibus quito et immunes esse concedo. Hoc voluerunt et concesserunt Margarita uxor mea, Odo filius meus, Johanna filia mea. Quod ut ratum maneret et firmum, litteris commendavi et sigilli mei impressione confirmavi. Actum Castriduni anno Domini Mo CCo VIIo decimo, mense marcii.