None
Datierung: 1217
Epo Odo Borrelli Curie Alani dominus notum facio universis tam presentibus quam futuris quod cum quedam contentio verteretur inter me ex una parte, et Hugonem tunc temporis Sancti Hylarii priorem et homines monachorum de Sancto Peregrino, super quadam touta sive exactione,quam a dictis hominibus requirebam occasione crucis quam acciperam, tandem consilio bonorum et prudentium hominum est sopita. Ego enim ad cor meum regrediens et sciens quod iuxta meritum suum quisque a Domino recipet, coram Gaufrido, archidiacono Dunensi, et pluribus aliis recognovi et recognosco quod a dictis hominibus de Sancto Peregrino nichil omnino possum vel debeo exigere sive propter crucem, sive propter peregrinationem,sive propter militiam vel coniugium filiorum vel filiarum mearum. Sed dictos homines ab his exactionibus supradictis, pro anime mee et animarum parentum et antecessorum meorum remedio, quito et absolvo in perpetuum sicut in istis litteris continetur. Et hoc volunt, Margarita uxor mea, et omnes heredes mei pariter et concedunt. Et ne forte alia super hoc discordia oriatur, istud feci commendari litteris et sigillo meo et sigillo Gaufredi Dunensis archidiaconus sigillari. Actum anno gratie millesimo ducentesimo septimo decimo.

