Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 227

None
Datierung: 1216

De vinea Gontart apud Castrum Dunum sita.

Frater Hugo, Dei gratia Maioris Monasterii humilis minister, et totus eiusdem ecclesiae conventus omnibus ad quos littere presentes pervenerunt salutem in Domino. Noveritis quod nos concessimus Petro de Bardella vineam nostram quam habemus apud Castrum Duni, que vinea appellatur vinea Gontart, immunem ab omni foragio et omni alia consuetudine, excepta decima quam reddere tenebitur annuatim. Concessimus eciam eidem pratum quod fuit Huberti maioris, et pratum quod fuit Gaufredi Maioris, que habemus in eadem villa, vita comite possidenda. Ita tum quod in nativitate Beati Johannis Baptiste nobis reddere tenebitur annuatim centum solidos, et in nativitate Beate Marie septem libras Turonensis monete. Ipse autem P. dictam vineam tenetur fideliter excolere et acervos lapideos qui in ea sunt foras eiicere, spinas quoque, que in eadem vinea sunt, tenetur similiter extirpare. Post decessum vero dicti Petri tam vinea quam prata in statu in quo dimiterentur ad nos sine alicuius reclamatione quieta et libera remittentur. Hoc etiam prestito iuramento firmavit idem Petrus se fideliter servaturum. In huius autem rei memoriam presentes litteras eidem indulsimus sigillorum nostrorum munimine roboratas. Actum anno Domini millesimo ducentesimo sexto decimo, mense septembri.