Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 226

None
Datierung: 1216

Donatio stagni de Molineto nobis ab Ursione de Mellaio facta.

Noverint universi presentes pariter et futuri quod ego Ursio de Mellaio dominus Fracte-Vallensis, pro amore Dei, quitto et concedo priori de Chauvigniaco et prioratui eiusdem loci, stagnum de Molineto, sicut sedet, atque pratum illi stagno adiunctum, quatuor denarios censuales pro illo prato michi et heredibus meis reddendos annuatim in festo Beati Johannis Baptiste. Sciendum est preterea quod egomet atque mei heredes in illo stagno piscari faciemus quocienscumque nostrum fuerit placitum et voluntas, et portas illius stagni trahemus ad nostram voluntatem, sine stagni ruptione. Volentibus et concedentibus, Emma, uxore nostra, filiabus nostris, Adelitia, Margarita; videntibus et audientibus, Andrea preposito Fracte-Vallensi, Enigrando de Belsia, Hamerico priore Fracte-Vallensi, Gaufredo de Ceaus, pluribusque aliis. Quod ut ratum maneret et stabile litteris commendavi, sigillo nostro confirmatis. Actum anno gratiae Mo CCo XVIo, mense septembri.