None
Datierung: 1155 und 1215
Noverit ut presens postera aetas quod ego Gaufridus vicecomes Castriduni et ego Aalis vicecomitissa, pro amore Dei et pro salute animarum nostrarum et predecessorum nostrorum, Gaufrido filio nostro, Elisabeth, Aalis, Johanna, Agnete, filiabus nostris concedentibus, scilicet donum et elemosinam, quam Gosbertus de Pruleiaco avus noster et Adelardis uxor eius dederunt et in perpetuum concesserunt monachis Beati Martini de Maiore Monasterio, apud Calviniacum et Sanctum Gildericum manentibus et Deo servientibus, benigne volumus et concedimus et etiam confirmamus, sicut scriptum est in carta memorati Gosberti, suo sigillo proprio sigillata. Sed quoniam sepe fuit contentio inter nos ex una parte et monachis Maioris Monasterii ex alia parte, super carta dicti Gosberti et expositionem eiusdem cartae, eandem cartam habita prudentium virorum consilio, pro amore Dei et remuneratione eterna dignum duximus declarandam et manifestius exponendam, et in nostris sigillatis litteris inserendam. Cuius cartae forma siquidem talis est:
Divina providentia universo hominum generi salutem procurans cunctisque mortalibus ad vitam causas ingerens aliis salubriter paupertatem atque aliis divitias pia dispositione concessit. Pauperes siquidem ad hoc instituit, ut per caminum paupertatis, a peccatorum sordibus purgati ad celestem hereditatem inveniantur ydonei, quosdam vero temporalibus ditavit divitiis, quibus si vellent eternas possent mercari; si autem pretium a pio conditore recipientes summae felicitatis mercem emere male securi dissimulent, iustius de negligentia iudicentur. Cum enim ad hoc a Deo acceperint transitoria, ut per haec veniant ad semper manentia presentium allusione decepti sola sibi sufficere credant, visibilia quae iam perseperunt futura nulla existimantes, que nondum precepta videre non possunt. Quod ne michi eveniat, disposui, ego Gosbertus de Boscheto una cum coniuge mea Adelardi,facultatibus meis partem aliquam summo creatori committere, quam centeno multiplicatam lucro me spero recepturum imperhenni remuneratione. Igitur confero Deo et Beato Martino, monachisque Maioris Monasterii, in parrochia Beatae Marie Calviniaci, et apud Sanctum Gildericum, eterno regi militantibus, in elemosinam perpetuam terram bosci Vindocinensis quantum subiecta determinatio declarabit, tam sibi quam hospitibus suis excolendum et inhabitandam liberam et quietam, et absque ullius prorsus consuetudinis seu exactionis sive iurisdictionis retentione in perpetuum possidendam. Nichil omnino in eadem terra vel hospitibus ibidem commorantibus retinens, preter terragium quod in grangia monachorum una cum decima trahetur per famulos ipsorum, qui michi et successoribus meis dominis terrae de hoc prius fidelitatem facient. Illud autem terragium in grangia coadunatum ibidem cum decima triturabitur, trituratum cum mina dividetur, divisum ab hospitibus terrae iussu monachorum Vindocinensium usque deferetur persolvendum forragio monachis ex integro remanente. Sciendum vero est quod elemosina, quam monachi Calviniaci prius possidebant, quinque scilicet carrucatae terrae, quatuor apud Calviniacum, et una apud Sanctum Gildericum, ab omni consuetudine, terragio vel exactione soluta et libera sicut prius fuerat, remanebit. Boscum etiam supranominatum tam monachis, quam eorum hospitibus ad edificandum, ardendum, exsartandum, ad universa postremo necessaria preter dandum aut vendendum extra pretaxati doni metas similiter in elemosinam dono. Et ne aliquam monachi super hoc a forestariis molestiam vel inquietudinem in posterum paciantur salubri multorum sapientum consideratione provisum est, ut forestarii pro feodo quod in bosco habebant scilicet mortuum boscum et herbam, de unaquaque carruca unum sextarium siliginis, de dimidia carruca unam minam, de hospite carrucam non habente dimidiam minam, ad festum sancti Remigii tantum accipiant et in natali domini de singulis hospitibus unum panem vel unum denarium habeant, et de tartosis, si occiderint, unam scapulam, si vendiderint tres denarios. Propter hoc in remanente foresta et herbam et mortuum boscum tam monachi quam hospites prout opus erit fuerit, accipient, in stagnis molendinis et furnis ceterisque hominum suorum reditibus vel causis, videlicet causis sanguinis, furti, raptus, incisionis et duelli, et etiam in omni iuridictione tam maiori quam minori, nullus cum monachis partem aliquam habebit, sed totum quicquid inde exierit in usus monachorum cedet. Si vero contigerit aliquem in terra monachorum, vel pede, vel manu, vel aure, vel aliqua parte corporis de iure debere disminui super disminutione illa, fiet iudicium in curia monachorum, et postea per famulos ipsorum super iudicata parte corporis disminuetur. Si autem contigerit aliquem de iure debere suspendi, super suspenditione illa fiet iudicium in curia monachorum, et quicquid inde exierit in usus monachorum cedet et postea iudicatus per famulos monachorum tradetur vicecomiti vel eius mandato suspendendus. Nec illud silentio pretereundum est, quod monachi antequam hoc donum fieret, per totum boscum Vindocinensem omnia quae eis necessaria erant, tam vivum quam mortuum boscum, pastionem animalium et porcorum caeterorumque peccorum pro voluntate sua possidebant, quod eis similiter in perpetuum possidendum concedo. Terminatur autem elemosina illa prescripta plaga orientali, a domo Leprosorum de Acrifame usque ad Fontem Corili sicut divisiones demonstrant, et a Fonte Corili usque ad Marches de la Porreia et a Marches de la Porreia usque ad boscum Corbiniaci, et a bosco Corbiniaci usque ad fontem de la Florieta, et a fonte de la Florieta usque ad Noam de Guttiz, et a Noa de Guttiz usque ad Quercum Trium Furcorum, qui est ad Duos Marches, et a Duobus Marches usque ad Buignonem de Egrana, et inde usque ad domum Leprosorum de Acrifama. Huic meae donationi et coniugis meae Adelaidis in aula de Boscheto factae, testes affuerunt: Guillelmus Lisoius, et Frodo filius eius, Theovinus, nepos Galembruni, Garsadomus, Petrus Torellus, Hugo Trehors, Hugo clericus, Engelbertus clericus. Matheus filius Aufredi, Galebrunus et alii plures. Hoc donum concesserunt apud Vindocinum domina Maria de Lavardino et Johannes filius eius, his videntibus et audientibus: Pagano Cornuto, et Philippo filio eius, et Cappa asini, Theobaudo Hai, Willelmo Ripope, Pagano Basset, Galebruno, Pagano de Hanz, Petro de Marici, Renaldo Daude. Similiter hoc donum concessit Vulgrinus, frater Mariae et uxor eius Maria cum filiis et filiabus suis, Gaufredo, Herveo, Agnete et Domitilla, qui Vulgrinus huic prefatae donationi interfuit et apud Boschetum, et apud Vindocinum et Johannes nepos eius filius Marie. Insuper ego Gaufredus vicecomes Castri Duni et ego Aalis vicecomitissa, pro amore Dei et pietatis intuitu, damus eisdem monachis et in elemosinam concedimus in nemore nostro,quod Fai Bochet nominatur, herbagium et pasturam videlicet animalibus suis et hominum suorum et mortuum boscum, similiter sibi et suis hominibus. Propterea sciendum est, quod si venditio facta fuerit in nemore antedicto, monachi sepedicti nec homines sui mittent animalia sua infra venditionem illam donec tres anni post venditionem compleantur. Finito vero termino trium annorum, monachi et homines eorum pro voluntate sua poterunt animalia sua mittere ad pasturam. Nec illud silentio dandum est, quod nos propter defensionem et custodiam terrae monachorum contra omnes homines de qualibet carruca unum sextarium avenae, de singulis aliis hospiciis unam minam avenae recipimus annuatim. Quod ut ratum permaneat et inviolabiter conservetur, omnes supradictas elemosinas pro amore Dei et remuneratione eterna litteris commendavimus et sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Actum publice in nostra curia apud Cergeium incarnati Verbi anno M CC XV, v. kal. octobris.

