Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 224

None
Datierung: 1215

Carta Theobaldi comitis de contentione haiae de Danjolaria.

Ego Theobaldus Blesensis et Claromontis comes notum facio universis presentibus et futuris quod cum esset contentio inter abbatem et conventum Maioris Monasterii ex una parte et Symonem de Remis militem ex alia, super Haia de Danjolana, sicut dividitur ab Haia de Salomonaria et insuper de Hairon, sicut bornatum est. Tandem facta fuit compromissio ….. in dilectos et fideles meos Robertum Morehier et Hugonem de Marcone milites; ipsi vero dixerunt quod dicta Haia de Danjolaria remanet quita conventui Maioris Monasterii …. presentem paginam sigilli mei munimine confirmavi. Actum apud Marches, anno gratie M CC XV.