Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 220

None
Datierung: 1210

De libertate hominum Sancti Peregrini.

Ego Johannes Montiniaci dominus notum facio omnibus tam futuris quam presentibus quod Odo Borelli pro amore Dei et anime sue et animarum parentum et antecessorum suorum remedio, laudante et concedente Margarita, uxore sua, universos homines monachorum Sancti Hylarii in villa Sancti Peregrini, qui est iusta Curiam Alani, manentes, et eorum heredes tam futuros quam presentes ab omni tota et emprunto equorum, quadrigarum et alteriusmodi, charreio, biennio, corveia, exercitu, equitatu, tyrociniis et exactione omnimoda, salvis iusticiis suis, quitavit et in perpetuum liberos et immunes esse statuit et concessit. Dicti autem homines et eorum heredes, res suas que venales erunt ad cibum vel potum pertinentes, sibi credent super vadimonium quod rem suam bene valeat ad vendendum vel invadiandum, sed tantummodo usque ad terminum mensis unius. Transacto autem mense, ille vel illa qui vadium suum habebit, ipsum vel servientem suum prius requiret, pro vadio redimendo. Si vero prefatus Odo tunc non redimerit, ex tunc licite et sine accusatione sua vadium illud poterit vendere. Advocatis secum duobus hominibus qui venditionem videant et testentur, et capitali suo prius exinde sumpto, quod amplius erit, sibi reddet vel servienti suo. Insuper prefati homines vel eorum heredes nunquam venient secum alicubi pro causa aliqua, excepto quod pro guerra patente et manifesta, si ipse eos requisierit ad defensionem castelli sui Curie Alani, venient, in villa et erunt secum ibi. Si autem tunc clamorem levari vel fugationem hostium suorum pro causa qualibet fieri contigerit, sepedicti homines secum vel cum aliis hominibus suis clamorem sequuntur et fugabunt quandiu fugatio illa durabit. Ita tamen quod eadem die sero ad hospicia sua valeant remeare. Et ego ad petitionem Odonis Borrelli istam pactionem manucepi guarentendam et tenendam. Quod ratum ut in perpetuum stabile sit et firmum, litteris commandavi et sigilli mei munimine roboravi. Actum Montigniacum anno gratie Mo CCo decimo, mense octobri.