None
Datierung: 1208
Ego Odo Borelli Curiae Alani dominus notum facio omnibus tam futuris quam presentibus quod inter Herbertum priorem et monachos Sancti Hylarii, qui est iuxta Montinhiacum, ex una parte et Raginaldum de Orrevilla militem et Bertam eius uxorem ex parte altera contentio vertebatur.
(Ut in carta Raginaldi de Orrevilla.)
Preterea ne similis inter posteros super hoc oriri posset contentio, rogaverunt me tam Raginaldus homo meus quam Berta sepedicta uxor sua, ut ego dictam quitationem et concessionem ab ipsis factam, sepedictis priori et monachis et hominibus manucaperem garantandam. Ego autem ut hoc in perpetuum stabile sit ac firmum litteris commendavi id ipsum garantire manucapiens et sigilli mei impressione confirmavi. Actum anno gratie millesimo ducentesimo octavo, mense februarii.

