None
Datierung: 1208
Ego Johannes Montiniaci dominus notum facio omnibus tam futuris quam presentibus quod inter Herbertum priorem et monachos Sancti Hylarii,qui est iusta Montinhiacum, ex una parte et Raginaldum de Horrevilla militem et Bertam eius uxorem ex parte altera contentio vertebatur.
(Ut in precedenti carta.)
Preterea ne similis inter posteros super hoc oriri posset contentio, quia villa Sancti Peregrini et homines ibi manentes de feodo meo sunt et de elemosina antecessorum meorum, rogaverunt me tam Odo Borrellus, homo meus, quam Raginaldus de Horrevilla necnon et Berta. uxore sua, ut ego dictam quitationem et concessionem ab ipsis factam, sepedictis priori et monachis et hominibus manucaperem garantizandam. Ego autem ut hoc in perpetuum stabile sit ac firmum litteris commendavi, id ipsum garantire manucapiens et sigilli mei impressione confirmavi. Actum anno gracie millesimo ducentesimo octavo, mense februarii.

