Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 217

None
Datierung: 1208

De pace facta cum Reginaldo de Orrevilla; Sancti Hylarii est.

Ego Raginaldus de Orrevilla et Berta uxor mea, filia Odonis Borrelli, notum facimus omnibus tam futuris quam presentibus quod inter me et Bertam uxorem meam ex una parte, et Herbertum priorem et monachos Sancti Hylarii, qui est iusta Montiniacum ex parte altera, contentio vertebatur, super hoc quod ego Raginaldus et Berta uxor mea asserebamus quod homines dictorum prioris et monachorum in villa Sancti Peregrini, que est prope Curiam Alani, manentes, tenebantur ex necessitate pressorare accimum vinearum suarum de Sancto Peregrino in torculari, quod ego Raginaldus et Berta uxor mea habemus ad Curiam Alani et tenemus de Odone Borrelli, ad eamdem Bertam Odonis Borrelli filiam iure hereditario pertinente; priore tamen et monachis et hominibus prefatis id ipsum viriliter e contrario denegantibus. Tandem pacificata fuit ista contentio ita quod ego Raginaldus et Berta uxor mea ad cor reversi in causa predicta nichil iuris penitus habere recognoscentes, predictis priori et monachis Sancti Hylarii prenotatam calumpniam in perpetuum quitavimus. Eisdem etiam monachis si quid forte iuris quoquomodo ego Raginaldus et Berta uxor mea in eadem haberemus calumpnia, in perpetuam elemosinam conferentes, ita etiam quod predicti homines Sancti Peregrini de cetero licite et sine reclamatione seu contradiccione mei vel Berte uxoris mee seu heredum nostrorum accimum vinearum suarum de villa Sancti Peregrini poterunt in torculari dictorum monachorum, quod habent in villa Sancti Peregrini vel ubicunque eisdem monachis placuerit, pressorare. Preterea ne similis inter posteros super hoc orriri posset contencio, dictam quitationem et concessionem a me et a Berta uxore mea factam, ut in perpetuum stabile sit ac firmum, Berta uxore mea annuente, litteris commendavi et sigilli mei impressione confirmavi. Actum anno gratie millesimo ducentesimo octavo, mense februarii.