None
Datierung: 1208
Ego Johannes dominus Montiniaci notum facio omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego pro amore Dei et remedio anime mee et antecessorum meorum, laudantibus et concedentibus Mathildi, uxore mea, et filiis meis, Odone et Hugone, et filiabus meis, Margarita et Adelicia, universos homines monachorum Sancti Hylarii qui est iuxta Montinhiacum, qui homines scilicet sunt de ballia de Meresente et eorum successores, ab omnibus biens quitto in perpetuum penitus et absolvo, excepto quod prefati homines et eorum successores tantummodo fenum pratorum meorum, que ad presens possideo sita inter Montinhiacum et vadum de Flaci, per submonitionem prioris Sancti Hilarii vel servientis sui, cum charreio suo ducent ad Montinhiacum; annuatim per quotiumque dies ipsi fenum illud ducent, panem et vinum de proprio domini Montinhiaci singulis diebus semel suffitienter habituri. Ego etiam pro huiusmodi beneficio de caritate monachorum a Herberto Sancti Hilarii tunc priore quadraginta libras Dunensium percepi. Mathildi autem uxore mea et heredes mei prefati quatuor libras et decem solidos Dunensium pro huius beneficii concessione perceperunt. Quod ut in perpetuum stabile sit et firmum, litteris commendavi et sigilli mei impressione confirmavi. Actum apud Montiniacum anno gratie Mo CCo octavo.

