Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 215

None
Datierung: Um 1208

Carta de quitatione decimarum novalium in foresta de Montiniaco.

Ego Johannes Montiniaci dominus notum facio presentibus et futuris, quod cum inter me et monachos Maioris Monasterii super decimis omnium novalium, quae facta sunt vel fient, in foresta mea Montiniaci et in omnibus aliis nemoribus meis, quae sita sunt in parochiis Montiniaci et Sancti Hylarii, contentio verteretur; tandem predicti monachi et ego ad pacem convenimus in hunc modum. Ego siquidem Johannes veritatem diligenter inquisivi utrum in predictis decimis de iure aliquid possem habere, et a viris prudentibus et fide dignis didici et audivi, decimas omnium novalium, que facta sunt vel fient in posterum in foresta mea Montiniaci et in omnibus aliis praedictis nemoribus ad ius et proprietatem monachorum Maioris Monasterii apud Montiniacum et Sanctum Hylarium manentium pertinere, et quod nichil in eisdem decimis de iure reclamare poteram nec habere. Et quum periculosum est aliena sibi usurpare, iniustam altercationem relinquens, bona fide dimisi et recognovi quod nichil in predictis decimis de cetero reclamarem nec reclamare possem, et easdem concessi predictis monachis libere et quiete in perpetuum possidendas si quid in eis decimis de iure habebam vel habere poteram monachis in pace dimittens; Mathilde uxore mea et filiis meis Odone et Hugone et filiabus Margarita et Adelicia super hoc suum prebentibus assensum, et firmiter asserentibus quod nichil in decimis reclamarent, nec super hoc predictos monachos deinceps in aliquo molestarent. Et ne super predictis decimis per defectum labilis memoriae contentio valeat iterum suboriri, presentes litteras feci scribi et sigilli mei munimine roborari.