None
Datierung: 1205
Hugo Dei gratia Lingonensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod H. frater nobilis viri Simonis, domini Rupis Fortis et Pusati et B. uxor eiusdem nobilis in presentia nostra constituti, donationes, concessiones, quitationes, quas fecerat idem nobilis religiosis viris abbati et conventui Maioris Monasterii, devote eisdem spontane et liberaliter concesserunt, sicut in subsequentibus declarantur, videlicet procurationem quandam, quam habebat et percipiebat idem nobilis singulis annis in prioratu eorumdem monachorum de Villael, tam a monachis ibidem commorantibus, quam ab hominibus eiusdem villae et etiam totam maiorem iusticiam, scilicet sanguinem, furtum, multrum, raptum, incisum et duellum et omnia alia ad maiorem iusticiam pertinentia quam habebat vel se habere dicebat in villa vel in territorio de Villael, ad prioratum dictorum monachorum pertinente; ita quod nec ipse, nec heredes ipsius, aliquid iuris vel dominii in prioratu et in villa de Villael et in territorio ad eundem prioratum pertinente aliquid possunt de cetero reclamare. Sed omnia supradicta plenarie et integre prefatis monachis perpetuo remanebunt, preterea totum ius et dominium quod idem nobilis habebat vel reclamare poterat in nemore Beati Martini de Nantovilla sive in calfagio, sive etiam in guarenna, ita quod abbas et monachi supradicti totum nemus predictum possunt vindere aut donare et de eo suam voluntatem facere quidquid etiam habebat vel habere poterat, vel reclamare in parrochia de Nantovilla in terris, aquis, piscaturis, molendinis, nemoribus et hominibus, ita quod nec ipse nec heredes ipsius aliquid iuris vel dominii possunt ibi petere vel reclamare. Generaliter etiam quidquid iuris vel dominii habebat vel habere seu reclamare poterat in villa et in prioratu de Nantovilla et in omnibus pertinentiis eius sive in parrochia de Nantovilla sita sint sive extra. Ita quod omnia supradicta nulla sibi vel heredibus suis retentione facta in dictorum motiachorum libera permaneant potestate. Insuper totam decimam pedagii et conductus sui de Pusato, ita quod in prioratu de Pusato commorantes totam decimam ebdomadam pedagii sui et conductus sui de Pusato quacumque et quotienscunque evenerit, per manum suam vel per proprium servientem suum habeant et recipiant, ubicunque pedagium vel conductus recipiatur supradictus; ita quod nec ipse nec heredes sui in prefatis pedagio et conductis et etiam in tota decima ebdomada aliquid iuris petere possunt vel reclamare. Sed omnia supradicta cum pertinentiis suis nullam sibi vel heredibus suis in eisdem retentione facta, remaneant monachis supradictis. Haec omnia supradicta predicti nobilis Simon, dominus Ruppi fortis, H. frater eius et B. uxor dicti nobilis memoratis monachis ita integre et quiete habenda et possidenda concesserunt, quod nec ipsi, nec heredes eorum, per se vel per alios in eis possunt aliquid de cetero reclamare, petere vel habere. Immo ipsis monachis sine aliqua molestatione vel perturbatione libera remaneant in perpetuum et quieta. In cuius rei testimonium presentes litteras fecimus sigilli nostri munimine roborari. Actum anno Domini M CC quinto, mense septembris.

